Parsing inflected forms may not always work as expected. If the following does not give the correct word, try Latin Words or Perseus.
vĭdĕo, vīdi, vīsum, 2 (viden’, i.e. videsne, Plaut. Ep. 2, 2, 37; Ter. Eun. 2, 2, 10; 2, 2, 34; 4, 6, 16; Cat. 61, 98; Tib. 2, 2, 17; Verg. A. 6, 779; inf. viderier, Cic. Dom. 53, 136; Ter. Hec. 5, 1, 33: vidĕ, Plaut. Ps. 1, 1, 46), v. a. and n. [Sanscr. root vid-, vēda, know; vindāmi, find; cf. vēda-s, sacred book; Gr. root ἰδ, ϝιδ-, in εἶδον, saw; οἶδα, know; Germ. wissen; Engl. wit, wot], to see, perceive, with the eyes (syn. cerno).
- I. Lit.
- A. In gen.: Ph. Tun’ me vidisti? Sc. Atque his quidem oculis. Ph. Carebis, credo, Qui plus vident, quam quod vident. Sc. Numquam hercle deterrebor, Quin viderim id quod viderim, Plaut. Mil. 2, 4, 15 sq.: clare oculis video, id. ib. 3, 1, 35: nos enim ne nunc quidem oculis cernimus ea, quae videmus, etc., Cic. Tusc. 1, 20, 46; id. de Or. 3, 40, 161: Considium, quod non vidisset, pro viso sibi renuntiasse, Caes. B. G. 1, 22 fin.: mulieres et pueri qui visum processerant, Sall. J. 94, 5: ut juvat pastas oves Videre properantes domum! Videre fessos vomerem inversum boves Collo trahentes languido! Hor. Epod. 2, 62 sq.: serpentes atque videres Infernas errare canes, id. S. 1, 8, 35 et saep.
With ut and ind. (poët.): viden’, ut geminae stant vertice cristae? Verg. A. 6, 779: viden’ ut faces Splendidas quatiunt comas? Cat. 61, 77.
With ut and subj.: nonne vides, ut tota tremor pertemptet equorum Corpora? Verg. G. 3, 250: nonne vides ut … Antennae gemant? Hor. C. 1, 14, 3.
Pass.: ubi sol sex mensibus continuis non videtur, Varr. R. R. 1, 2, 4: a se disertos visos esse multos, Quint. 8, praef. § 13; cf. id. 12, 1, 21: consulis ante pedes ire viderer eques, Ov. P. 4, 9, 18.
Absol., to see, i. e. to have the eyes open, to be awake, Verg. E. 6, 21.
Impers. pass.: De. Vide sis modo etiam. Ly. Visum’st, Plaut. Merc. 2, 2, 52; id. As. 3, 3, 95.
- 2. Transf.
- a. Of things (poet.), to see: (Apenninus) Gallica rura videt, Luc. 2, 429: et casus abies visura marinos, i. e. to experience, Verg. G. 2, 68.
- b. Of places, etc., to look out on, afford a view of (post-Aug.): triclinium hortum et gestationem videt, Plin. Ep. 2, 17, 13.
- c. Of the other senses, to perceive, observe any thing: vidistin’ toto sonitus procurrere caelo? Prop. 2, 16 (3, 8), 49: mugire videbis Sub pedibus terram et descendere montibus ornos, Verg. A. 4, 490: tum videres Stridere secretā divisos aure susurros, Hor. S. 2, 8, 77: naso poljam haec quidem videt plus quam oculis, Plaut. Mil. 4, 6, 44.
- B. In partic., to see on purpose, to look at any thing: vide sis signi quid siet, Plaut. Am. 2, 2, 155; cf.: vide, tali ubi sint, id. Most. 1, 3, 151: illud vide, os ut sibi distorsit carnufex, Ter. Eun. 4, 4, 3: vide, si non os inpudens Videtur, id. ib. 5, 1, 23; cf.: specta me, a threatening expression, Plaut. As. 1, 2, 19 al.: quin tu me vides? only look at me! i. e. see what I have done! Cic. Pis. 25, 61.
- II. Trop.
- A. In gen., to see with the mind’s eye, to perceive, mark, observe, discern, understand, comprehend, be aware, know, etc. (class.; syn. percipio): ad te, ut video, comminus accessit, Cic. Att. 2, 2, 2: quem exitum ego tam video animo, quam ea, quae oculis cernimus, id. Fam. 6, 3, 2: aperte enim adulantem nemo non videt, sees through, detects, id. Lael. 26, 99: si dormientes aliquid animo videre videamur, id. Ac. 2, 40, 125: aliquid in somnis, id. N. D. 1, 29, 82: somnia, id. Div. 2, 71, 147: quod ego, cur nolim, nihil video, id. Fam. 9, 6, 2: nonne vobis videtur is animus qui plus cernat et longius, videre se ad meliora proficisci: ille autem cui obtusior est acies non videre? id. Sen. 23, 83.
With comp., plus, etc.: ut is qui illusus sit plus vidisse videatur, to have seen farther, had more insight, Cic. Lael. 26, 99: videre acutius atque acrius vitia in dicente quam recta, id. de Or. 1, 25, 116: aliena melius videre et dijudicare, Ter. Heaut. 3, 1, 97 (95): cum me vidisse plus fateretur, se speravisse meliora, that I had seen farther, Cic. Phil. 2, 15, 39; cf.: sin autem vos plus in re publicā vidistis, id. Imp. Pomp. 22, 64; cf.: vos universos in consule deligendo plurimum vidisse fateantur, id. Agr. 2, 37, 103: di vatesque eorum in futurum vident, Liv. 6, 12.
With two accs.: quem virum Crassum vidimus, Cic. Sen. 17, 61; cf.: officiorum conjunctione me privatum videbam, id. Brut. 1, 1: cum invidiosum se propter nimias opes viderit, Just. 32, 4, 4.
With ut and ind. (poët.): nonne vides, croceos ut Tmolus odores, India mittit ebur, Verg. G. 1, 56.
- B. In partic.
- 1. To look at, look to, consider, to think or reflect upon (cf.: reputo, considero): duae condiciones sunt: utram tu accipias, vide, Plaut. Bacch. 4, 9, 118: nunc ea videamus, quae contra ab his disputari solent, Cic. Ac. 2, 13, 40: id primum videamus, quātenus amor in amicitiā progredi debeat, id. Lael. 11, 36: sed videamus Herculem ipsum, id. Tusc. 2, 8, 20 Klotz ad loc.: quamobrem et haec videnda et pecuniae fugienda cupiditas, id. Off. 1, 20, 68: te moneo: videas etiam atque etiam et consideres, quid agas, quo progrediare, etc., id. Verr. 2, 5, 68, § 174: legi Bruti epistolam non prudenter rescriptam: sed ipse viderit, let him see to that himself, id. Att. 12, 21, 1; so, viderit, Ov. A. A. 2, 371; id. Tr. 5, 2, 43; cf.: quam id recte faciam, viderint sapientes, Cic. Lael. 3, 10; and: quae (ars) quam sit facilis, illi viderint, qui, etc. … deinde etiam tu ipse videris, qui eam artem facilem esse dicis, id. de Or. 1, 58, 246: viderint ista officia viri boni, id. Quint. 17, 55.
- 2. To look out for, see to, care for, provide: atque idem (sapiens) ita acrem in omnis partis aciem intendit, ut semper videat sedem sibi ac locum sine molestiā vivendi, Cic. Tusc. 4, 17, 38: antecesserat Statius, ut prandium nobis videret, i. e. provide, id. Att. 5, 1, 3: dulciculae potionis aliquid videamus et cibi, id. Tusc. 3, 19, 46: aliud lenius (vinum), Ter. Heaut. 3, 1, 50: Philippum dixisse constabat, videndum sibi aliud esse consilium, illo senatu se rem publicam gerere non posse, Cic. de Or. 3, 1, 2: absque eo esset, Recte ego mihi vidissem, Ter. Phorm. 1, 4, 12.
- 3. To take care, see to it, make sure, with final clause: navem idoneam ut habeas, diligenter videbis, Cic. Fam. 16, 1, 2; cf.: videret, ut quam primum tota res transigeretur, id. Quint. 5, 20: ne fortuna mea desit, videte, Liv. 6, 18, 8.
Impers. pass.: videndum est, ne absit benignitas … tum, ut pro dignitate cuique tribuatur, Cic. Off. 1, 14, 42: ut Latine loquamur, non solum videndum est ut verba efferamus ea, etc., id. de Or. 3, 11, 40; cf.: vos videte, quid aliae faciant isto loco feminae: et ne, cum velitis, exire non liceat, id. Fam. 14, 18, 2.
- 4. To see, i. e. reach, attain, obtain, enjoy.
- a. In gen.: qui suo toto consulatu somnum non viderit, Cic. Fam. 7, 30, 1.
- b. Esp., to see, live to see a period or event: ex multis diebus, quos in vitā celeberrimos laetissimosque viderit, Cic. Lael. 3, 12: utinam eum diem videam, cum, etc., id. Att. 16, 11, 1: duxi uxorem: quam ibi miseriam vidi! Ter. Ad. 5, 4, 13: spero multa vos liberosque vestros in re publicā bona esse visuros, Cic. Mil. 28, 78: multas jam summorum imperatorum clarissimas victorias aetas nostra vidit, id. ib. 28, 77: tantum pro! degeneramus a parentibus nostris, ut praeter quam oram illi Punicas vagari classes dedecus esse imperii sui duxerint, eam nos nunc plenam hostium jam factam videamus, Liv. 22, 14, 6; cf. id. 6, 14, 4.
- 5. Pregn., to see, i. e. go to see, visit (colloq.; cf.: viso, inviso): sed Septimium vide et Laenatem, Cic. Att. 12, 14, 1: quā re etiam Othonem vide, id. ib. 12, 37, 4: videbis ergo hominem, si voles, id. ib. 4, 12 init.: mane videas Plinium domi, Plin. Ep. 1, 5, 8; Suet. Tib. 7.
Pass., to receive attention, be visited, Amm. 14, 7, 10.
- 6. Me vide, rely on me, trust me, believe me, a formula of exhortation and assurance (ante-class.), Plaut. Trin. 3, 3, 79 Brix ad loc.; id. Mil. 2, 4, 23 Lorenz ad loc.; id. Rud. 3, 3, 18; id. Merc. 5, 4, 53; Ter. And. 2, 2, 13; id. Phorm. 4, 4, 30.
- 7. Pass., to be looked upon or regarded in any manner, i. e. to seem, appear to be or do any thing: numquam periculi fugā committendum est, ut imbelles timidique videamur, Cic. Off. 1, 24, 83: ne id, quod speciem haberet honesti, pugnaret cum eo, quod utile videretur, id. ib. 3, 2, 7: multo rem turpiorem fore et iniquiorem visum iri intellegebant, id. Verr. 2, 2, 17, § 42; cf. id. de Or. 3, 11, 42: ex quo illorum beata mors videtur, horum vita laudabilis, id. Lael. 7, 23.
Parenthet. (cf. c. infra): cum ceteris, ut quidem videor, tum mihi ipse displiceo, Cic. Fam. 4, 13, 3: ea vocabula non, ut videntur, easdem res significant, id. ib. 3, 34, 84.
With dat. of pers.: cetera, quae quibusdam admirabilia videntur, etc., Cic. Lael. 23, 86: digna mihi res cum omnium cognitione tum nostrā familiaritate visa est, id. ib. 1, 4: idonea mihi Laelii persona visa est, quae, etc., id. ib.: a naturā mihi videtur potius quam ab indigentiā orta amicitia, id. ib. 8, 27: quae Aristoni et Pyrrhoni omnino visa sunt pro nihilo, id. Fin. 2, 13, 43: quod idem Scipioni videbatur, id. ib. 4, 14.
Parenthet. (cf. c. infra): quam nostris libris satis diligenter, ut tibi quidem videmur, expressimus, Cic. Att. 8, 11, 1: Philargyrus omnia de te, ut mihi quidem visus est, narravit, id. Fam. 4, 13, 3.
- (β) With inf.: de familiari illo tuo videor audisse, Cic. de Or. 2, 10, 40; id. N. D. 1, 21, 58: satis facere rei publicae videmur, si, etc., id. Cat. 1, 1, 2: ut beate vixisse videar, quia, etc., id. Lael. 4, 15: solem e mundo tollere videntur, qui amicitiam e vitā tollunt, id. ib. 13, 47: videre jam videor populum a senatu disjunctum, id. ib. 12, 41; cf.: te vero, Caecili, quem ad modum sit elusurus, videre jam videor, id. Div. in Caecil. 14, 45: vere videor posse contendere, Nep. Att. 12, 4: audire videor undique congerentes nomina poëtarum, Quint. 10, 1, 56; Vell. 2, 14, 1; Plin. Ep. 10, 61 (69), 1; id. Pan. 17, 1.
With dat. of pers., Cic. Lael. 14, 51: videor mihi perspicere ipsius animum, id. Fam. 4, 13, 5: hoc mihi videor videre, id. Inv. 2, 57, 171.
- (γ) With nom. and inf.: ut exstinctae potius amicitiae quam oppressae esse videantur, Cic. Lael. 21, 78: ut tamquam a praesentibus coram haberi sermo videretur, id. ib. 1, 3: quae (sapientia) videtur in hominem cadere posse, id. ib. 26, 100: visus ’st in somnis pastor ad me adpellere, Att. ap. Cic. Div. 1, 22, 44 B. and K.: ut Aratus ab Jove incipiendum putat, ita nos rite coepturi ab Homero videmur, Quint. 10, 1, 46.
With dat. of pers.: divitior mihi et affluentior videtur esse vera amicitia, Cic. Lael. 16, 58.
- (δ) Impers., with acc. and inf. (rare; cf. creditur, in the same constr., and dicitur): non mihi videtur, ad beate vivendum satis posse virtutem, Cic. Tusc. 5, 5, 12: aliis videtur, non incohatam sed perfectam probationem hoc nomen accipere, Quint. 5, 10, 5 Spald.: quae vult videri, se esse prudentiam, Cic. Off. 3, 17, 71: quia videbatur et Limnaeam eodem tempore oppugnari posse, Liv. 36, 13, 9 Weissenb. ad loc.
Absol.: sed mihi contra ea videtur, Sall. J. 85, 2: seque facile, ut mihi videtur, expediunt, Cic. Fin. 1, 20, 66; id. Marcell. 3, 10.
- b. In official decisions, as a guarded opinion instead of a positive declaration: majores nostri voluerunt, quae jurati judices cognovissent, ea non ut esse facta, sed ut videri pronuntiarent, Cic. Ac. 2, 47, 146: fecisse videri pronuntiat, id. Verr. 2, 5, 6, § 14: cum pontifices decressent, videri posse sine religione eam partem areae mihi restitui, id. Att. 4, 2, 3: consul adjecit Senatusconsultum, Ambraciam non videri vi captam esse, Liv. 38, 44, 6: Scipionis sententiam sequuntur, uti ante certam diem Caesar exercitum dimittat: si non faciat, eum adversus rempublicam facturum videri, Caes. B. C. 1, 2.
- c. Pregn., videtur (alicui), it seems proper, right, or fit, it seems good to any one; he (she, etc.) pleases, likes.
- (α) With dat. of pers.: tibi si videbitur, villis iis utere, quae, etc., Cic. Fam. 14, 7, 3: velim Lentulum puerum visas eique de mancipiis, quae tibi videbitur, attribuas, id. Att. 12, 28, 3: qui imitamur, quos cuique visum est, id. Off. 1, 32, 118: ut consul, quem videretur ei, cum imperio mitteret, qui, etc., Liv. 31, 3, 2; 29, 20, 4: si ei videretur, integram rem ad senatum reiceret, if he pleased, a formula of politeness, Liv. 26, 16, 4 Weissenb. ad loc.; 31, 4, 2: ut, si videretur ei, maturaret venire, id. 34, 46, 5.
- (β) Without dat.: ubi visum est, sub vesperum dispersi discedunt, Caes. B. G. 5, 58: eam quoque, si videtur, correctionem explicabo, Cic. Ac. 1, 9, 35: nunc, si videtur, hoc, illud alias, id. Tusc. 1, 11, 23: M. Num non vis audire, etc.? A. Ut videtur, as you will, id. ib. 1, 32, 77: si videatur, Liv. 6, 25, 2; 26, 22, 7.
vīso, si, sum, 3, v. freq. a. and n. [video], to look at attentively, to view, behold, survey (class.).
- I. Lit.: ludos nuptiales, Plaut. Cas. 5, 1, 2: ex muris visite agros vestros ferro inique vastatos, Liv. 3, 68, 2: praeda Macedonica omnis, ut viseretur, exposita, id. 45, 33, 5: ubi audiret potius contumelias inperatoris quam viseret, Tac. A. 14, 1.
Absol.: vise, specta tuo arbitratu, Plaut. Most. 3, 2, 106: visendi causā venire, Cic. Tusc. 5, 3, 9: undigue visendi studio Trojana juventus Circumfusa ruit, Verg. A. 2, 63.
P. a.: visendus, to be seen, worth seeing: ornatus, Cic. Vatin. 13, 31: arbores visendae magnitudinis, Plin. 16, 44, 91, § 242.
Pass.: nec civitas ulla visitur, is seen, i. e. exists, Amm. 16, 3, 1.
Subst.: vīsenda, ōrum, n., objects worth notice, sights: Athenae multa visenda habentes, Liv. 45, 27.
- II. Transf.
- A. To go or come in order to look at, to see to, look after; constr. with acc., a rel.-clause, or ad.
- (α) With acc.: illa in arcem abivit, aedem visere Minervae, Plaut. Bacch. 4, 8, 59; cf. id. Rud. 5, 1, 6: fit concursus per vias; Filios suos quisque visunt, id. Ep. 2, 2, 28.
- (β) With rel.-clause: ego quid me velles, visebam, Plaut. Stich. 2, 2, 4; id. Mil. 3, 1, 113; id. Bacch. 4, 8, 60; Ter. Phorm. 2, 4, 5 al.: visam si domi est, id. Heaut. 1, 1, 118; id. Eun. 3, 4, 7.
- (γ) With ad: vise ad portum, Plaut. Capt. 4, 2, 114: accensus dicit sic: omnes Quirites, inlicium visite huc ad judices, Varr. L. L. 6, § 88 Müll.
- B. To go to see, to visit any one, esp. a sick person (qs. to see how he is).
- (α) With acc.: constitui ad te venire, ut et viderem te et viserem et cenarem etiam, Cic. Fam. 9, 23: uxorem Pamphili, Ter. Hec. 3, 2, 6 sq.: quae Paphon visit, Hor. C. 3, 28, 15: altos Visere montes, id. ib. 1, 2, 8 et saep.
Pass., of places: propter quem Thespiae visuntur, is visited, Cic. Verr. 2, 4, 2, § 4: Cn. Octavii domus cum vulgo viseretur, id. Off. 1, 39, 138.
- (β) With ad: aegram esse simulant mulierem: nostra ilico It visere ad eam, Ter. Hec. 1, 2, 114; cf.: L. Piso ap. Gell. 6, 9, 5; Lucr. 6, 1238; Ov. Am. 2, 2, 22.