Parsing inflected forms may not always work as expected. If the following does not give the correct word, try Latin Words or Perseus.
tantum, adv., v. tantus fin.
tantus, a, um, adj. [perh. for tavantus; cf. Sanscr. tāvant, so great; Gr. τέως, i. e. τεϝως].
- I. Of such size or measure, so great in amount, extent, value, degree, etc. (as some standard expressed or understood); usually with a foll. quantus, ut, qui, or absol.; rarely quam.
- 1. With quantus: nullam (contionem) umquam vidi tantam, quanta nunc vestrum est, Cic. Phil. 6, 7, 18: quae tanta sunt in hoc uno, quanta in omnibus reliquis imperatoribus, id. Imp. Pomp. 11, 29: est alienum tanto viro, quantus es tu, non posse, etc., id. ad Brut. 1, 9, 1: tantam eorum multitudinem nostri interfecerunt, quantum fuit diei spatium, Caes. B. G. 2, 11; cf.: quamquam Demaden continua dicendi exercitatio potuerit tantum, quantuluscumque postea fuit, fecisse, Quint. 2, 17, 12; Cic. Lael. 20, 74; Sall. C. 58, 2.
- 2. With ut.
- a. Denoting result or consequence; with subj.: tanta erat operis firmitudo, ut, etc., Caes. B G 4, 17: non fuit tantus homo Sex. Roscius in civitate, ut, etc., Cic. Rosc. Am. 43, 125; unum hoc definio, tantam esse necessitatem virtutis … ut, etc., id. Rep. 1, 1, 1: quod ego tantum nefas commisi, ut hanc vicem saevitiae meae redderes? Curt. 4, 10, 29: quod tantum cogitavi nefas, ut dignior Philotas me videretur? id. 6, 7, 30.
- b. Denoting comparison: tantā modestiā dicto audiens fuit, ut si privatus esset, Nep. Ages. 4, 2.
- 3. With rel. qui, etc.: cave putes aut mare ullum aut flammam esse tantam, quam non facilius sit sedare quam, etc., Cic. Rep. 1, 42, 65: statuerunt, tantum illud esse maleficium, quod, etc., id. Sull. 2, 7: nulla est tanta vis, quae non ferro frangi possit, id. Marcell. 3, 8.
- 4. Without correlation (esp. freq. in exclamations, etc.) ita tanta mira in aedibus sunt facta, Plaut. Am. 5, 1, 5: tanta factis modo mira miris modis, etc., id. Cas. 3, 5, 5: qui tantus natu deorum nescis nomina, id. Bacch. 1, 2, 15: neque solum in tantis rebus, sed etiam in mediocribus vel studiis vel officiis, id. Rep. 1, 3, 4: tantilla tanta verba funditat, Plaut. Poen. 1, 2, 61. hocine mihi ob labores tantos tantillum dari, id. Truc. 2, 6, 56: ne tantae nationes conjugantur, Caes. B. G. 3, 11: onus, id. ib. 2, 30 in tantis motionibus tantisque vicissitudinibus, tam multarum rerum atque tantarum ordinious, Cic. N D. 2, 5, 15: non idem sentio tanta hac in re tamque immensa posse fieri, id. de Or 2, 20, 84: qui tantas et tam infinitas pecunias repudiarit, id. Rosc. Com. 8, 24: tot tantaque vitia, id. Verr 1, 16, 47: quae faceres in hominem tantum et talem, id. Fam. 13, 66, 1; cf.: conservare urbes tantas atque tales, id. N. D. 3, 38, 92, so too, with talis, id. Fam. 15, 4, 14, id. Phil. 2, 29, 71: tanta ista mala, Sall. C. 40, 2; Liv 31, 9: neque tanto tractu se colligit anguis, Verg. G. 2, 154: tantorum ingentia septem Terga boum, id. A. 5, 404; Curt. 3, 1, 10; 3, 3, 28; 4, 1, 1: sexcenta tanta reddam, si vivo, tibi, six hundred times as much, Plaut. Bacch. 4, 9, 111; so, sexcenta tanta, id. Ps. 2, 2, 37: tribus tantis illi minus redit quam obseveris, three times as much less, id. Trin. 2, 4, 129: jam non quaero, unde tantam Melitensem vestem habueris, such a great quantity of, Cic. Verr. 2, 2, 74, § 183: si in uno corpore tantarum rerum gubernationem mens humana possidet, Lact. 1, 3, 21.
- 5. With quam: maria aspera juro, Non ullum pro me tantum cepisse timorem, Quam, etc., Verg. A. 6, 352 (cf. infra, B. 2.).
With a partit. gen.: tantus ille ventorum, Plin. 2, 47, 46, § 121 (dub.; Jahn, ventus).
- 6. Esp. in phrase tantō ŏpĕre; freq. as one word, tantŏpĕre, so greatly, in so high a degree, so very, etc. (class. and freq.): cur tanto opere extimueras? Plaut. Most. 2, 2, 92, cf.: si studia Graecorum vos tanto opere delectant, Cic. Rep. 1, 18, 30; Plaut. Cas. 3, 2, 2; id. Ep. 1, 2, 31; Ter. And. 5, 2, 27; id. Heaut. 4, 5, 38; Caes. B. G. 7, 52; Cic. Rep. 1, 14, 21; id. Mur. 10, 23; id. de Or. 1, 35, 164 al.
In an inverted order: mirum est, me, ut redeam, te opere tanto quaesere, Plaut. Bacch. 2, 2, 1.
- B. Transf., so many ( = tot; mostly poet.): tantae Coëunt in proelia gentes, Val. Fl. 5, 636: lamentabile tantis urbibus, Stat. Th. 11, 160: legatum valet in tantos quanti inveniantur, Dig. 30, 1, 65.
Sing.: numquam tanto se vulture caelum Induit, Luc. 7, 834.
- C. Neutr. absol.
- 1. tantum, so much, so many: habere tantum molestiae quantum gloriae … ut tantum nobis, quantum ipsi superesse posset, remitteret, Cic. Rep. 1, 4, 7: decutio argenti tantum, quantum mihi lubet, Plaut. Ep. 2, 3, 4: iis adposuit tantum, quod satis esset, nullo adparatu, Cic. Tusc. 5, 32, 91: tantum complectitur, quod satis sit modicae palaestrae, id. Leg. 2, 3, 6: eo indito cumini fricti tantum, quod oleat, Cato, R. R. 156, 3 (cf.: tantum quod, s. v. tantum, adv. B. 2. b.): Ch. Coactus reddidit ducentos et mille Philippum. Ni. Tantum debuit, Plaut. Bacch. 2, 3, 38: nec tantum Karthago habuisset opum, Cic. Rep. Fragm. ap. Non. p. 526 (1, 48, 3 B. and K.): cum tantum belli in manibus esset, Liv. 4, 57, 1: sed quid hic tantum hominum incedunt? Plaut. Poen. 3, 3, 5: tantum hostium intra muros est, Liv. 3, 17, 4 et saep.: sexies tantum, quam quantum satum sit, Cic. Verr. 2, 3, 43, § 102; cf.: etiamsi alterum tantum perdundum est, perdam, etc., Plaut. Ep. 3, 4, 81 (v. alter): tantum … dum, Liv. 27, 42, 12; cf.: tantum modo … dum, Sall. J. 53, 3: tantum abest, ut, etc. (v. absum).
- b. In colloquial lang.: tantum est, that is all, nothing more, etc.: vos rogat, ut, etc. Tantum est. Valete, Plaut. Trin. prol. 22; so id. Cas. prol. 87: Lo. Numquid amplius? Ly. Tantum est, id. Merc. 2, 2, 12; Ter. Eun. 5, 5, 26; id. Hec. 5, 3, 15.
- 2. Gen. (of price) tanti: tanti, quanti poscit, vin’ tanti illam emi? Plaut. Merc. 2, 4, 22; cf.: tanti est, quanti est fungus putidus, it is worth as much as, is worth no more than, id. Bacch. 4, 7, 23: frumentum tanti fuit, quanti iste aestimavit, Cic. Verr. 2, 3, 84, § 194: ubi me dixero dare tanti, Ter. Ad. 2, 1, 49: graviter increpuit, tanti habitare censorem, in so costly a house, Plin. 17, 1, 1, § 3.
- b. Trop.: est tanti (alicui), to be worth so much; to be valued, prized, or esteemed so highly; to be of such consequence or importance: tanti ejus apud se gratiam esse ostendit, uti, etc., Caes. B. G. 1, 20: tanti non fuit Arsacen capere, ut, etc., Cael. ap. Cic. Fam. 8, 14, 1: hoc tanti fuit vertere, ut, etc., Quint. 1, 6, 38: est mihi tanti, Quirites, hujus invidiae tempestatem subire, dummodo a vobis hujus belli periculum depellatur, it is worth this price to me, i. e. I esteem it a light thing, Cic. Cat. 2, 7, 15; cf.: sed est tanti (sc.: invidiam istam mihi impendere), dummodo, id. ib. 1, 9, 22: etsi id quidem non tanti est, quam quod propter eosdem, etc., id. Mil. 22, 58: juratus tibi possum dicere, nihil esse tanti, etc., id. Att. 2, 13, 2: cum dicturis tanti suae non sint (actiones), Quint. 12, 8, 4: sunt o! sunt jurgia tanti, Ov. M. 2, 424 et saep.
- 3. Abl. (with comparatives) tantō, by so much, so much the: quanto erat in dies gravior oppugnatio, tanto crebriores litterae nuntiique ad Caesarem mittebantur, Caes. B. G. 5, 45; cf.: quantum opere processerant, tanto aberant ab aquā longius, id. B. C. 1, 81: tanto major vis, quanto recentior, Plin. 9, 38, 62, § 133: reperietis quinquies tanto amplius istum quam quantum, etc., Cic. Verr. 2, 3, 97, § 225: tantone minoris decumae venierunt quam fuerunt? id. ib. 2, 3, 45, § 106 et saep.: bis tanto amici sunt inter se quam prius, twice as much, twice as good, δὶς τόσῳ, Plaut. Am. 3, 2, 62: bis tanto pluris, id. Men. 4, 3, 6: ter tanto pejor, id. Pers. 1, 3, 73: multo tanto miserior, id. Rud. 2, 6, 37: si Cleomenes non tanto ante fugisset, Cic. Verr. 2, 5, 34, § 89: post tanto, Verg. G. 3, 476; Curt. 6, 7, 26.
Rarely with verbs denoting comparison: tanto praestitit ceteros imperatores, quan to populus Romanus antecedit fortitudine cunctas nationes, Nep. Hann. 1, 1; Ov. M. 13, 368; cf.: doctrinis tanto antecessit condiscipulos, ut, etc., Nep. Epam. 2, 2.
Poet. with sup.: tanto pessimus omnium poëta, Quanto tu optimus omnium patronus, Cat. 49, 6.
- b. In colloquial lang.: tanto melior! so much the better! well done! good! excellent! bravo! etc.: To. Omnes sycophantias instruxi et comparavi, quo pacto ab lenone auferam hoc argentum. Sa. Tanto melior! Plaut. Pers. 2, 5, 24; cf. Sen. Ep. 31; so too: tanto melior, Plaut. Truc. 5, 61; Phaedr. 3, 5, 3: tanto hercle melior, Ter. Heaut. 3, 2, 38: tanto major! tanto augustior! how great! how noble! Plin. Pan. 71, 4: tanto nequior! so much the worse! that is bad! Ter. Ad. 4, 1, 12; cf. Plaut. Men. 2, 3, 84; so, tanto miserior, id. Stich. 5, 5, 8.
- 4. In tantum, so far, so much, to such a degree, so greatly: danti in tantum producenda notitia est muneris sui, in quantum delectatura est eum, cui datur, Sen. Ben. 2, 23; Col. 12, 24, 1: quaedam aquae fervent in tantum, ut non possint esse usui, Sen. Q. N. 3, 24, 1: humum in tantum deprimere, donec altitudinis mensuram datam ceperit, Col. 3, 13, 9: in tantum suam felicitatem virtutemque enituisse, Liv. 22, 27.
- II. Since tantus conveys only the idea of relative greatness, it may also be used (with a foll. ut) to denote a small amount, degree, extent, etc.; hence, of such a quantity or quality, such, so small, so slight or trivial; in the neutr., so little, so few (rare but class.): ceterarum provinciarum vectigalia tanta sunt, ut iis ad ipsas provincias tutandas vix contenti esse possimus, Cic. Imp. Pomp. 6, 14; id. Fam. 1, 7, 4: si bellum tantum erit, ut vos aut successores sustinere possint, Cael. ap. Cic. Fam. 8, 10, 3: praesidii tantum est, ut ne murus quidem cingi possit, Caes. B. G. 6, 35: tantum navium, id. B. C. 3, 2.
Hence, tantum, adv.
- A. So much, so greatly, to such a degree, so: tantum, quantum quis fuge, as quickly as possible, Plaut. Most. 2, 2, 94: de quo tantum, quantum me amas, velim cogites, Cic. Att. 12, 18, 1: id tantum abest ab officio, ut, etc., so far, id. Off. 1, 14, 43: rex tantum auctoritate ejus motus est, ut, etc., Nep. Con. 4, 1: tantum progressus a castris, ut dimicaturum appareret, Liv. 37, 39, 6: tantumque ibi moratus, dum, etc., so long, id. 27, 42, 13: tantum ad narrandum argumentum adest benignitas, Plaut. Men. prol. 16: ne miremini, quā ratione hic tantum apud istum libertus potuerit, Cic. Verr. 2, 2, 54, § 134: nullo tantum se Mysia cultu Jactat, Verg. G. 1, 102.
With adjj. (mostly poet.): nec tantum dulcia, quantum Et liquida, Verg. G. 4, 101: juventus Non tantum Veneris quantum studiosa culinae, Hor. S. 2, 5, 80: tantum dissimilis, id. ib. 2, 3, 313: Marius quantum bello optimus, tantum pace pessimus, Vell. 2, 11, 1.
- B. (Acc. to tantus, II.; and therefore, prop., only so much, so little; hence) Only, alone, merely, but: tantum monet, quantum intellegit, only so much, Cic. Tusc. 2, 19, 44: tantum in latitudinem patebat, quantum loci acies instructa occupare poterat, Caes. B. G. 2, 8: quod haec tantum, quantum sensu movetur … se accommodat, etc., Cic. Off. 1, 4, 11: Socratem tantum de vitā et de moribus solitum esse quaerere, id. Rep. 1, 10, 16: nomen tantum virtutis usurpas, id. Par. 2, 17: dixit tantum: nihil ostendit, nihil protulit, id. Fl. 15, 34: notus mihi nomine tantum, Hor. S. 1, 9, 3: apte dicere non elocutionis tantum genere constat, sed, etc., Quint. 11, 1, 7; so, non tantum … sed, id. 9, 3, 28: nec tantum … sed (etiam), id. 3, 8, 33; 9, 3, 78; 11, 2, 5.
So with unus (mostly post-Aug.; once in Cic.): excepit unum tantum: scire se nihil se scire, nihil amplius, Cic. Ac. 2, 23, 74: unum flumen tantum intererat, Caes. B. C. 3, 19: unum defuisse tantum superbiae, Liv. 6, 16, 5; 21, 50, 6; 34, 9, 5; Just. 8, 5, 5; Cels. 5, 28, 14; Tac. A. 15, 1; Plin. 9, 35, 58, § 120.
- b. Strengthened by modo, and also joined with it in one word, tantummŏdo (freq. and class.; whereas solummodo is only post-Aug., v. h. v.): homines populariter annum tantummodo solis, id est unius astri reditu metiuntur, Cic. Rep. 6, 22, 24: ut tantummodo per stirpes alantur suas, id. N. D. 2, 32, 81: cum tantummodo potestatem gustandi feceris, id. Rep. 2, 28, 51: omnis ea judicatio versatur tantummodo in nomine, id. ib. 4, 6, 6: pedites tantummodo umeris ac summo pectore exstare (ut possent), Caes. B. C. 1, 62: velis tantummodo, you have only to wish it, Hor. S. 1, 9, 54: unum hoc tantummodo, neque praeterea quicquam, etc., Suet. Tib. 11 et saep.: neque eum oratorem tantummodo, sed hominem non putant, Cic. de Or. 3, 14, 52: neque e silvis tantummodo promota castra, sed etiam … in campos delata acies, Liv. 9, 37, 2: Cn. Scipionem misit non ad tuendos tantummodo veteres socios, sed etiam ad pellendum Hispaniā Hasdrubalem, id. 21, 32, 4; so, non tantummodo … sed etiam, Sen. Polyb. 15, 3; id. Ot. Sap. 3, 5; 5, 4; Front. Ep. ad Verr. p. 124: non tantummodo … sed … quoque, Vell. 2, 110, 5: non tantummodo … verum etiam, Aug. Ep. 162, 1; id. Grat. Christ. 14: non … tantum, with ellips. of sed, not only (but much more), Ov. Am. 1, 4, 63; cf.: rem atrocem nec tantum epistulā dignam, Plin. Ep. 3, 14; Juv. 1, 131.
- 2. Particular phrases.
- a. Tantum non, analog. to the Gr. μόνον οὐκ, to point out an action as only not, i. e. very nearly, completed, almost, all but, very nearly (perh. not ante-Aug.; in Cic. Att. 14, 5, 2, Baiter reads tantummodo): cum agger promotus ad urbem vineaeque tantum non jam injunctae moenibus essent, Liv. 5, 7, 2: tantum non jam captam Lacedaemonem esse, id. 34, 40, 5: tantum non ad portam bellum esse, id. 25, 15, 1: videt Romanos tantum non jam circumveniri a dextro cornu, id. 37, 29, 9: cum hostes tantum non arcessierint, id. 4, 2, 12 Drak.: tantum non adversis tempestatibus Rhodum enavigavit, Suet. Tib. 11: tantum non statim a funere, id. ib. 52: tantum non summam malorum suorum professus est, id. ib. 66: tantum non in ipso ejus consulatu, id. Dom. 15 et saep.
But in many cases non belongs to the verb, and not to tantum: tantum non cunctandum neque cessandum esse, only there must be no delay, Liv. 35, 18, 8: dictator bello ita gesto, ut tantum non defuisse fortunae videretur, id. 4, 57, 8 Drak.; cf.: ut qui per haec vicit, tantum non defuisse sibi advocatum sciat, Quint. 6, 2, 4.
- b. Tantum quod, denoting immediate nearness in point of time, only, just, but just, just then, hardly, scarcely (class.): tantum quod ex Arpinati veneram, cum mihi a te litterae redditae sunt, Cic. Fam. 7, 23, 1: tantum quod ultimam imposuerat Pannonico bello Caesar manum, cum, etc., Vell. 2, 117, 1: haec cum scriberem, tantum quod existimabam ad te orationem esse perlatam, Cic. Att. 15, 13, 7: navis Alexandrina, quae tantum quod appulerat, Suet. Aug. 98: natus est XVIII. Cal. Jan. tantum quod oriente sole, id. Ner. 6: tantum quod pueritiam egresso, id. Aug. 63: dentem tantum quod exemptum, id. Vesp. 5 (but in Liv. 22, 2, 9; 33, 4, 6; Amm. 27, 5, 4, the quod belongs not to tantum, but to the following verb): tantum alone = tantum quod, Verg. E. 6, 16.
- c. Tantum quod non, only that not, nothing is wanting but: tantum quod hominem non nominat: causam quidem totam perscribit, Cic. Verr. 2, 1, 45, § 116.