Lewis & Short

Parsing inflected forms may not always work as expected. If the following does not give the correct word, try Latin Words or Perseus.

impĕrĭum (inp-), ĭi, n. [impero], a command, order, direction.

  1. I. Lit. (mostly ante-class. and post-Aug.): si quid opus est, impera: imperium exsequar. Plaut. Am. 3, 3, 1; cf.: nunc pergam eri imperium exsequi, id. ib. 1, 1, 106: eri imperia persequi, id. ib. 2, 1, 75: imperium exsequi, id. Men. 5, 6, 16; Ter. Eun. 4, 1, 22: obsequens obediensque est mori atque imperiis patris, Plaut. Bacch. 3, 3, 55; cf. id. Trin. 2, 2, 21; id. Men. 5, 7, 1: tuo facit jussu, tuo imperio paret, id. As. 1, 2, 21: malus et nequam est homo, qui nihili imperium eri Sui servus facit, id. Ps. 4, 7, 1; cf. id. As. 2, 4, 10: quod hi neque ad concilia veniebant neque imperio parebant, Caes. B. G. 5, 2 fin.: imperium neglegere, id. ib. 5, 7, 7: neque ab uno omnia imperia administrari poterant, id. ib. 2, 22 fin.: imperio Jovis huc venio, Verg. A. 5, 726; cf.: et Jovis imperium et cari praecepta parentis Edocet, id. ib. 5, 747: imperiis deūm propalam expositis, Liv. 8, 6, 12: quidam (pueri) imperia indignantur, Quint. 1, 3, 6: aegri quoquo neglecto medentium imperio, etc., Plin. Pan. 22, 3: elephanti inest imperiorum obedientia, Plin. 8, 1, 1, § 1: naturae imperio gemimus, cum, etc., Juv. 15, 138: cujus paruit imperiis, id. 14, 331.
  2. II. Transf., the right or power of commanding, authority, command, control (freq. and class.).
    1. A. In gen.: Mes. Nempe jubes? Me. Jubeo hercle, si quid imperii est in te mihi, Plaut. Men. 5, 7, 41; cf. id. Pers. 3, 1, 15: Appius et caecus et senex tenebat non modo auctoritatem sed etiam imperium in suos, Cic. de Sen. 11, 37: reges in ipsos imperium est Jovis, Hor. C. 3, 1, 6: eone es ferox, quia habes imperium in beluas? Ter. Eun. 3, 1, 25: mater, cujus sub imperio’st, mala, id. Heaut. 2, 2, 4: An. Sta ilico. Ge. Hem, sates pro imperio! quisquis es, i. e. authorilatively, imperiously, id. Phorm. 1, 4, 19: domesticum, Cic. Caecin. 18, 52; id. Inv. 2, 47, 140: (Juppiter) Divosque mortalesque turbas Imperio regit unus aequo, Hor. C. 3, 4, 48; cf.: sed me jussa deūmImperiis egere suis, Verg. A. 6, 463: Phyllius illic Imperio pueri volucresque ferumque leonem Tradiderat domitos, Ov. M. 7, 373: agricolae habent rationem cum terra, quae numquam recusat imperium, Cic. de Sen. 15, 51.
    2. B. In partic.
      1. 1. In publicists’ lang., supreme power, sovereignty, sway, dominion, empire (cf.: principatus, dominatus, regnum; potestas, potentia).
          1. (α) Sing.: Tarquinio dedit imperium simul et sola regni, Enn. ap. Fest. p. 298 Müll. (Ann. v. 151 Vahl.); cf.: navorum imperium servare est induperantum, id. ib. 169 Müll. (Ann. v. 413 Vahl.); and: ipse (Numa rex) de suo imperio curiatam legem tulit, Cic. Rep. 2, 13; 2, 17; 18; 20; 21: homo dominandi cupidus aut imperii singularis, sole dominion, id. ib. 1, 33: singulare et potestas regia, id. ib. 2, 9: esse consul cum summo imperio et potestate, id. Verr. 1, 13, 37; id. Fl. 8, 18; cf.: cum summo imperio et potestate versari, id. Q. Fr. 1, 1, 10, 31: qui (App. Claudius) tum erat summo imperio, id. Fin. 2, 20, 66: omne imperium nostri penes singulos esse voluerunt, id. Rep. 1, 40; 2, 32: de imperio Caesarisgravissime decernitur, Caes. B. C. 1, 5, 4: imperium extra ordinem dare, Cic. Phil. 11, 10, 25: quod imperium potest esse praestantius quam, etc., id. Rep. 1, 17: eos qui antea commodis fuerint moribus, imperio, potestate, prosperis rebus immutari, id. Lael. 15, 54: ad deponendum imperium tardior esse, id. Rep. 2, 12: expertes imperii, id. ib. 1, 31: deponentium imperium tyrannorum, Quint. 9, 2, 67 et saep.: sub populi Romani imperium dicionemque cadere, Cic. Font. 1, 2; so, with dicio, Caes. B. G. 1, 31, 7; cf.: Gallia sub populi Romani imperium redacta, id. ib. 5, 29, 4: totam ad imperium populi Romani Ciliciam adjunxit, Cic. de Imp. Pomp. 12, 35: majestas est in imperio atque in omni populi Romani dignitate, Quint. 7, 3, 35: cum duobus ducibus de imperio in Italia decertatum est, Pyrrho et Hannibale, Cic. Lael. 8, 28; cf.: de imperio dimicare, id. Off. 1, 12, 38: spes diuturnitatis atque imperii, id. Rep. 2, 3; cf.: sedem et domum summo imperio praebere, id. ib. 2, 5 fin.: quod ipse suae civitatis imperium obtenturus esset, Caes. B. G. 1, 3, 6: civitati imperium totius provinciae pollicetur, id. ib. 7, 64 fin.: cum abunde expertus esset quam bene umeris tuis sederet imperium, Plin. Pan. 10 fin.: auctoritate magis quam imperio regere, Liv. 1, 7, 8; cf.: nec illum pro imperio submovere possequia ita dicatur: si vobis videtur, discedite, Quirites, id. 2, 56, 12.
          2. (β) Plur.: nec vero imperia expetenda ac potius aut non accipienda interdum aut deponenda nonnumquam, i. e. public offices, Cic. Off. 1, 20, 68: (cives) mandant imperia, id. Rep. 1, 31; cf.: honores, magistratus, imperia, potestates, opes amicitiae anteponere, id. Lael. 17, 63: cui (duci) dantur imperia et ea continuantur, etc., id. Rep. 1, 44: ita cepi et gessi maxima imperia, ut, etc., id. Fam. 3, 7, 5: vides tyranni satellites in imperiis, id. Att. 14, 5, 2: quod praestare dicant Gallorum quam Romanorum imperia perferre, dominion, government, Caes. B. G. 1, 17, 3: qui mobilitate ac levitate animi novis imperiis studebant, id. ib. 2, 1, 3: imperia legum potentiora quam hominum, Liv. 2, 1, 1.
        1. b. Hence, transf., concr.
          1. (α) Dominion, realm, empire (esp. freq. since the Aug. per.): duae urbes inimicissimae huic imperio, Cic. Lael. 3, 11: jam ipsa terra ita mihi parva visa est, ut me imperii nostri pæniteret, id. Rep. 6, 16 fin.: nostrum, id. ib. 3, 29; cf.: finium imperii nostri propagatio, id. Prov. Cons. 12, 29: fines imperii propagavit, id. Rep. 3, 12: imperium Oceano, famam qui terminet astris, Verg. A. 1, 287: per quas (artes) imperi Porrecta majestas ad ortus Solis ab Hesperio cubili, Hor. C. 4, 15, 14: adjectis Britannis Imperio, id. ib. 3, 5, 4: quem vocet divum populus ruentis Imperi rebus? id. ib. 1, 2, 26; 1, 37, 8: immensum imperii corpus stare ac librari sine rectore non potest, Tac. H. 1, 16: reges socii, membra partesque imperii, Suet. Aug. 48: breviarium totius imperii, id. ib. 101: rationarium imperii, id. ib. 28: imperii fines Tiberinum natare, Juv. 8, 265: noverat luxuriam imperii veterem, i. e. of the Roman court, id. 4, 137.
        2. c. Trop., rule, control (very rare but class.): illud vide, si in animis hominum regale imperium sit, unius fore dominatum, consilii scilicet, Cic. Rep. 1, 38.
          Iron.: imperium judiciorum tenere, Cic. Verr. 2, 2, 31, § 77: coactae imperio sexus, i. e. the ambition, Juv. 6, 135.
      2. 2. Law t. t., the jurisdiction or discretion of a magistrate: omnia autem judicia aut legitimo jure consistunt aut imperio continentur, Gai. Inst. 4, 103: ideo autem imperio contineri judicia dicuntur, quia tamdiu valent, quamdiu is qui ea praecepit imperium habet, id. ib. 4, 105; cf. 3, 181 al.
      3. 3. Milit., the chief command, command.
          1. (α) Sing.: victum atque expugnatum oppidum est Imperio atque auspicio Amphitruonis maxime, Plaut. Am. 1, 1, 37; 1, 1, 41: re impetrata contendunt, ut ipsis summa imperii transdatur, Caes. B. G. 7, 63, 5: delatam sibi summam imperii, Suet. Ner. 3: censet enim etiam ex iis, qui cum imperio sint, Cic. Fam. 1, 1, 3: nostri imperii dignitas, id. ib. 1, 7, 4: novem annis, quibus in imperio fuit, Suet. Caes. 25: legionum curam et imperium alicui demandare, id. ib. 76: alicui imperium prorogare, id. Tib. 30: imperii tempus explere, id. Caes. 26: cum imperio aut magistratu, i. e. a military or civil command, Suet. Tib. 12: qui dabat olim imperium, fasces, etc., Juv. 10, 79; cf. in the foll.
          2. (β) Plur.: mandant (cives) imperia, magistratus, i. e. military and civil commands, Cic. Rep. 1, 31; cf.: magistratus, imperia, amicitiae anteponere, id. Lael. 17, 63; so opp. magistratus, Suet. Caes. 54; 75; id. Aug. 61.
        1. b. Transf.
          1. (α) Concr.: imperia, i. q. imperatores, commanding officers, commanders, generals: imperia, potestates, legationes, quom senatus creverit populusve jusserit, ex urbe exeunto, Cic. Leg. 3, 3, 9: nacti vacuas ab imperiis Sardiniam et Siciliam, Caes. B. C. 1, 31, 1; Val. Max. 1, 1, 9.
          2. (β) Erat plena lictorum et imperiorum provincia, differta praefectis atque exactoribus, Caes. B. C. 3, 32, 4.
          3. (γ) (Acc. to imperator, II. B. 3.) The imperial government, the government: tandem quasi coactus recepit imperium, Suet. Tib. 24; 55; 67; id. Calig. 12; 16; 24; id. Claud. 11; 35; 36 et saep.