Parsing inflected forms may not always work as expected. If the following does not give the correct word, try Latin Words or Perseus.
ŭbī̆, adv. [for quo-bi; cf. Gr. ποῦ, πό-θι; Ion. κό-θι].
- I. Lit.
- A. A relative local particle, denoting rest in a place, in which place, in what place, where.
- 1. With corresp. ibi: in eam partem ituros atque ibi futuros Helvetios, ubi eos Caesar constituisset, Caes. B. G. 1, 13: velim, ibi malis esse, ubi aliquo numero sis, quam istic, ubi solus sapere videare, Cic. Fam. 1, 10; cf.: nemo sit, quin ubivis, quam ibi, ubi est, esse malit, id. ib. 6, 1, 1: ergo, ubi tyrannus est, ibi … dicendum est plane nullam esse rem publicam, id. Rep. 3, 31, 43: ibi unde huc translata essent, atque ubi primum exstitissent, id. ib. 2, 16, 30.
- 2. Referring to other expressions of place: omnes, qui tum eos agros, ubi hodie est haec urbs, incolebant, Cic. Rep. 2, 2, 4: non modo ut Spartae, rapere ubi pueri et clepere discunt, id. ib. 4, 5, 11: in ipso aditu atque ore portus, ubi, etc., id. Verr. 2, 5, 12, § 30.
- 3. With the interrogative particle nam suffixed: in quā non video, ubinam mens constans possit insistere, Cic. N. D. 1, 10, 24.
- 4. With terrarum, loci (v. terra and locus): non edepol nunc, ubi terrarum sim, scio, si quis roget, Plaut. Am. 1, 1, 180: quid ageres, ubi terrarum esses, Cic. Att. 5, 10, 4: ubi loci fortunae tuae sint, facile intellegis, Plaut. Capt. 5, 2, 5: ut inanis mens quaerat, ubi sit loci, Plin. 7, 24, 24, § 90.
- 5. Repeated ubi ubi, also written as one word ubiubi, wherever, wheresoever = ubicumque (very rare): ubi ubi est, fac, quamprimum haec audiat, Ter. Eun. 5, 8, 12: sperantes facile, ubiubi essent se … conversuros aciem, Liv. 42, 57, 12.
With gentium: ubi ubi est gentium, Plaut. As. 2, 2, 21.
- B. In a direct interrogation, where? So. Ubi patera nunc est? Me. In cistulā, etc., Plaut. Am. 1, 1, 264: ubi ego perii? ubi immutatus sum? ubi ego formam perdidi? id. ib. 300: ubi inveniam Pamphilum? Ubi quaeram? Ter. And. 2, 2, 1; 2, 2, 6: ubi sunt, qui Antonium Graece negant scire? Cic. de Or. 2, 14, 59: heu! ubi nunc fastus altaque verba jacent? Ov. H. 4, 150 Ruhnk.
- 2. Esp., with gentium: ubi illum quaeram gentium? Plaut. Ep. 5, 2, 13; and with the interrog. particle nam suffixed: ubinam est is homo gentium? id. Merc. 2, 3, 97: o di immortales! ubinam gentium sumus? … in quā urbe vivimus? Cic. Cat. 1, 4, 9 (v. gens).
- II. Transf.
- A. Most freq. of time, when, whenever, as soon as, as: ubi summus imperator non adest ad exercitum, Plaut. Am. 1, 3, 6: ubi ego Sosia nolim esse, tu esto sane Sosia. Nunc. etc., id. ib. 1, 1, 284: ubi friget, huc evasit, Ter. Eun. 3, 3, 11: ubi lucet, magistratus myrrhā unguentisque unguentur, Varr. L. L. 6, § 87 Müll.: ut sol, victis ubi nubibus exit, Ov. M. 5, 571: qualis, ubi hibernam Lyciam Xanthique fluenta Deserit (Apollo), Verg. A. 4, 143: ubi semel quis pejeraverit, ei credi postea non oportet, Cic. Rab. Post. 13, 36: hoc ubi Amphitruo erus conspicatu’st meus, Ilico, etc., Plaut. Am. 1, 1, 87: ubi de ejus adventu Helvetii certiores facti sunt, legatos ad eum mittunt, Caes. B. G. 1, 7: ubi ea dies venit, etc., id. ib. 1, 8: quem ubi vidi, equidem vim lacrimarum profudi, Cic. Rep. 6, 14, 14: ubi galli cantum audivit, id. Pis. 27, 67: at hostes, ubi primum nostros equites conspexerunt … impetu facto, etc., Caes. B. G. 4, 12; Quint. 7, 1, 6.
With subj., Hor. C. 3, 6, 41.
With inf. hist., Tac. A. 12, 51.
- 2. With correl. adv. of time (mostly anteand post-class.; not in Cic. or Caæs.).
- (α) With tum: otium ubi erit, tum, etc., Plaut. Rud. 2, 4, 13: ubi convivae abierint, tum venias, id. Stich. 4, 2, 14; id. Pers. 4, 7, 18; Quadrig. ap. Gell. 2, 2, 13: cetera maleficia tum persequare, ubi facta sunt, Sall. C. 52, 4; Cato, R. R. 33, 2; 33, 45 fin.: ubi conticuerit recte tumultus, tum in curiam patres revocandos esse, Liv. 22, 55, 8; 25, 38, 4; 43, 5, 6; 44, 34, 5: ut, cum admissa et perpetrata fuerint, tum denique, ubi, quae facta sunt infecta fieri non possunt, puniantur, Gell. 6 (7), 3, 42.
Esp., with tum demum: ubi jam caro increscit, tum demum et balineis raris utendum erit, Cels. 7, 4 fin.; 3, 6; 7, 27; Gell. 16, 8, 16.
- (β) With tunc: ubi vis acrior imminet hostium, tunc, etc., Veg. Mil. 1, 24: tunc est consummata infelicitas. ubi, etc., Sen. Ep. 39, 6; 89, 15; 89, 19.
Esp., with tunc demum, Cels. 3, 10.
- B. In colloq. lang., referring to things or persons, instead of the relative pronoun, in which, by which, with which, wherewith, etc.; or of persons, with whom, by whom, etc.: ne illi sit cera, ubi facere possit litteras, Plaut. As. 4, 1, 22: hujusmodi res semper comminiscere, Ubi me excarnifices, Ter. Heaut. 4, 6, 9: cum multa colligeres et ex legibus et ex senatusconsultis, ubi, si verba, non rem sequeremur, confici nihil posset, Cic. de Or. 1, 57, 243: si rem servassem, fuit, ubi negotiosus essem, Plaut. Truc. 1, 2, 38; cf.: est, ubi id isto modo valeat, Cic. Tusc. 5, 8, 23; v. sum, I. B. 5. b. β: neque nobis adhuc praeter te quisquam fuit, ubi nostrum jus contra illos obtineremus, with whom, Cic. Quint. 9, 34: Alcmene, questus ubi ponat aniles, Iolen habet, Ov. M. 9, 276.