nam, conj. [acc. sing. fem. of pronom. stem na-; cf.: ἐγώ-νη, τύ-νη; Lat. ne, nae; masc. num; cf.: tum, tam; quom, quam].
- I. To introduce a confirmation or explanation, for (always in prose beginning the sentence; cf.: enim, etenim, and v. infra C.).
- A. Introducing an explanation or fuller statement of something already said.
- 1. In gen.: is pagus appellabatur Tigurinus. Nam omnis civitas Helvetia in quattuor pagos divisa est, Caes. B. G. 1, 12, 4: quibus rebus auditis … suas quoque copias in tres partes distribuerunt. Nam praesidio e regione castrorum relicto … reliquas copias, etc., id. ib. 7, 61, 5: neque solum colent inter se ac diligent, sed etiam verebuntur. Nam maximum ornamentum amicitiae tollit, qui ex eā tollit verecundiam, Cic. Lael. 22, 82; id. Part. Or. 11, 38; id. Or. 43, 147; cf.: pandite atque aperite propere januam hanc Orci, opsecro. Nam equidem haut aliter esse duco, Plaut. Bacch. 3, 1, 2.
- 2. Esp.
- (α) To introduce an explanatory parenthetical clause: omni ratione colenda justitia est, tum ipsa per sese (nam aliter justitia non esset), tum, etc., Cic. Off. 2, 12, 42: et in insulā quae est in Fibreno —nam hoc, opinor, illi alteri flumini nomen est—sermoni reliquo demus operam sedentes, id. Leg. 2, 1, 1: tamen is ad id locorum talis vir (nam postea ambitione praeceps datus est), consulatum adpetere non audebat, Sall. J. 63, 6; Sen. Ep. 40, 9.
- (β) To resume the course of thought after a parenthetical interruption: hic vero simul … atque me mare transisse cognovit (audi, audi, atque attende … ), nam simul ac me Dyrrachium attigisse audivit, etc., Cic. Planc. 41, 98: duplex inde Hannibali gaudium fuit (neque enim quidquam eorum, quae apud hostes agerentur, eum fallebat): nam et liberam Minucii temeritatem se suo modo capturum, et sollertiae Fabii dimidium virium decessisse, Liv. 22, 28, 1.
- (γ) To introduce an example, or several examples, illustrating a general statement, for example, for instance: sed vivo Catone minores natu multi uno tempore oratores floruerunt. Nam et A. Albinus … et litteratus et disertus fuit. Nam Q. Metellus … in primis est habitus eloquens, Cic. Brut. 21, 81: quin etiam easdem causas ut quisque egerit utile erit scire. Nam de domo Ciceronis dixit Calidius, et pro Milone orationem Brutus exercitationis gratiā scripsit, Quint. 10, 1, 23; 8, 6, 38; Prop. 3 (4), 1, 23.
- B. Introducing a ground or reason for a fact, command, or principle.
- 1. In gen.: quamobrem, Quirites, celebratote illos dies cum conjugibus ac liberis vestris: nam multi saepe honores dīs immortalibus justi habiti sunt, sed profecto justiores numquam, Cic. Cat. 3, 10, 23: vires vitaque corpus meum nunc deserit omne: nam me visus homo pulcher, etc., Enn. ap. Cic. Div. 1, 20, 40: qui … dilectum habere noluerit. Nam sociorum auxilia aut ita imbecilla sunt, ut non multum nos juvare possint, etc., Cic. Fam. 15, 1, 11.
- 2. Esp., introducing the speaker’s reason for a particular form of statement, etc.: Phoenices alias urbes in orā maritumā condidere … nam de Carthagine silere melius puto quam parum dicere, Sall. J. 19, 1; cf. Mercuri (nam te docilis magistro Movit Amphion lapides canendo), etc., Hor. C. 3, 11, 1; so in a question: una domus erat, idem victus isque communis … nam quid ego de studiis dicam cognoscendi semper aliquid, etc., Cic. Lael. 27, 104: nam quid ego de cotidiano sermone querimoniāque populi Romani loquar? id. Verr. 2, 1, 49, § 129.
- 3. Loosely, introducing the speaker’s reason for saying what precedes: nam ego ad Menaechmum nunc eo (I have said this), for, etc., Plaut. Men. 1, 1, 20; id. Trin. 1, 1, 3 Brix ad loc.
So esp. after a general remark, introducing its illustration in the case in hand, Plaut. Truc. 1, 1, 58 Spengel ad loc.; id. Most. 5, 1, 3; id. Mil. 2, 1, 17.
- 4. In a still looser connection, introducing a particular fact or argument in support of what precedes, but, now, certainly: L. Sisennae omnis facultas ex historiā ipsius perspici potest, quae cum facile vincat superiores, tum indicat quantum absit a summo … Nam Q. Hortensii admodum adulescentis ingenium simul aspectum et probatum est, Cic. Brut. 64, 228; 43, 161; id. Div. 2, 31, 66; 2, 32, 68: at prooemium aliquando et narrationem dicit malus homo et argumenta sic, ut nihil sit in his requirendum. Nam et latro pugnabit acriter, virtus tamen erit fortitudo, Quint. 2, 20, 10.
- 5. Ellipt., in reply to a question or remark, where the answer is implied, and nam introduces the reason for it; for assuredly, certainly: nos hunc Heracliensem, multis civitatibus expetitum … de nostrā civitate eiciemus? Nam si quis minorem gloriae fructum putat ex Graecis versibus percipi quam ex Latinis, vehementer errat, Cic. Arch. 10, 22 sq.: numquid ergo hic Lysimachus, felicitate quādam dentibus leonis elapsus, ob hoc cum ipse regnaret mitior fuit? Nam Telesphorum Rhodium amicum suum … in caveā velut novum animal aliquod … pavit, Sen. de Ira. 3, 17, 3; cf.: de eis rebus, inquit Crassus, quibus sciam poteroque. Tum ille: nam quod tu non poteris aut nescies, quis nostrum tam impudens est, qui se scire aut posse postulet? Cic. de Or. 1, 22, 101.
So with particles of asseveration: mehercule, hercule, edepol, etc.: tamen tibi a me nulla orta est injuria. Aes. Nam hercle etiam hoc restat, i. e. not yet; for that is to come hereafter, Ter. Ad. 2, 1, 36: sume, posce, prome quidvis: te facio cellarium. Er. Nam nisi hercle manticinatus probe ero, fusti pectito, Plaut. Capt. 4, 2, 115: dicunt ei fere nullam esse columnam, quae ad perpendiculum esse possit. Nam mehercule, inquit, sic agamus: columnae ad perpendiculum exigantur, Cic. Verr. 2, 1, 51, § 133.
- C. The conjunction nam sometimes follows a word of the clause (poet. and perh. not ante-Aug.; v. Lachm. ad Lucr. p. 246): prohibent nam cetera Parcae Scire, Verg. A. 3, 379: solam nam perfidus ille Te colere, id. ib. 4, 421; 10, 585; 1, 444: olim nam quaerere amabam, Hor. S. 2, 3, 20; 41: ego nam videor mihi sanus, id. ib. 2, 3, 302: his nam plebecula plaudit, id. Ep. 2, 1, 186.
- II. In transitions.
- A. Introducing a new subject as of secondary importance; but now, on the other hand: nam quod rumores distulerunt malivoli, Multas contamināsse Graecas, dum facit Paucas Latinas: factum hic esse id non negat, Neque se pigere, Ter. Heaut. prol. 19: nam quod purgas eos, quos ego mihi scripsi invidisse, etc., Cic. Att. 3, 15, 2: nam quod negas te dubitare quin magnā in offensā sim apud Pompeium hoc tempore, non video causam cur ita sit, id. ib. 9, 2, a, 2; id. Off. 2, 13, 47: nam auguralis libros ad commune utriusque nostrum otium serva, id. Fam. 3, 11, 4: nam Vestae nomen a Graecis est, i. e. though that of Janus, before named, is Latin, id. N. D. 2, 27, 67; id. Div. 2, 31, 66; 2, 32, 68; Quint. 1, 11, 7; 10, 1, 9.
- B. Esp., in referring to a consideration too obvious to require discussion, for obviously, for it is certain, etc.: postremo hoc in pectus tuum demitte, numquam populum Romanum beneficiis victum esse: nam bello quid valeat, tute scis, Sall. J. 102, 11; Liv. 39, 26, 3; Cic. Tusc. 4, 23, 52; Tac. H. 4, 76.
- III. In interrogations, emphatically, expressing wonder or emotion in the questioner; cf. Gr. γάρ.
- A. With an interrogative.
- 1. Beginning a sentence (anteclass. and poet.): perdidisti omnem operam? Ep. Nam quī perdidi? but how? but why? Plaut. Ep. 1, 2, 29: nam quem ego adspicio? id. Poen. 5, 3, 3: quid ego ago? Tr. Nam quid tu, malum, me rogitas quid agas? id. Most. 2, 1, 21: nam quae haec anus est exanimata a fratre quae egressa’st meo? Ter. Phorm. 5, 1, 5: nam quid ita? id. Eun. 5, 2, 58: nam quem? alium habui neminem, id. ib. 4, 4, 13: nam quam ob rem? (= quamnam), Plaut. Am. 2, 1, 2: nam quā me causā extrusisti ex aedibus? id. Aul. 1, 1, 5 et saep.: nam quis te, juvenum confidentissime, nostras Jussit adire domos? Verg. G. 4, 445 (but cf. Forbig. ad loc. and Kritz ad Sall. J. 19, 2): nam quae tam sera moratur Segnities? id. A. 2, 373: bellua multorum es capitum. Nam quid sequar aut quem? Hor. Ep. 1, 1, 76.
- 2. Joined as enclitic to an interrogative word: quinam homo hic ante aedīs nostras conqueritur? Plaut. Aul. 4, 9, 17: quidnam id est? id. Trin. 5, 2, 45: quisnam igitur tuebitur P. Scipionis memoriam mortui? Cic. Verr. 2, 4, 36, § 80: O di immortales, ubinam gentium sumus? id. Cat. 1, 4, 9; id. N. D. 1, 10, 24: sed Allobroges diu in incerto habuere quidnam consilii caperent, Sall. C. 41, 1.
For quianam, v. quia fin.
- 3. Separated from the interrogative word: quid tibi ex filio nam, obsecro, aegre est? Plaut. Bacch. 5, 1, 27: quis ea’st nam optuma? id. Aul. 2, 1, 17; 3, 2, 3: quid cerussa opus nam? id. Most. 1, 3, 101: quis est nam ludus in undis? Verg. E. 9, 39.
- 4. With num: num tibi nam, amabo, janua est mordax mea? Plaut. Truc. 2, 4, 1: num quid nam tibi molestum est, gnate mi, si, etc., id. As. 5, 1, 3; cf.: comicum est et Terentianum numquidnam, cum exemptis num et nam sufficere ad interrogationem potuisset quid, Donat. ad Ter. And. 1, 4, 8: num nam haec audivit, Ter. Heaut. 3, 2, 6: num quid nam de oratore ipso restat, Cic. Part. Or. 7, 26.
- B. Without an interrogative word (very rare): scis nam tibi quae praecepi? Plaut. Pers. 3, 1, 51. (For fuller details, v. Hand, Turs. 4, pp. 1-22.)