omnīno, adv. [omnis].
- I. In gen., altogether, wholly, entirely, utterly, at all (syn.: prorsus, penitus): Neoptolemus apud Ennium philosophari sibi ait necesse esse, sed paucis: nam omnino haud placere, entirely, i. e. constantly, Cic. Tusc. 2, 1, 1; v. also id. de Or. 2, 37, 156 (Enn. Trag. v. 417 Vahl.): non omnino jam perii: est reliquom quo peream magis, Plaut. As. 1, 3, 80: defensionum laboribus aut omnino aut magnā ex parte liberatus, Cic. Tusc. 1, 1, 1: ut non multum aut nihil omnino Graecis cederetur, not at all, id. ib. 1, 3, 5: ita fit ut omnino nemo esse possit beatus, id. ib. 2, 6, 16: id agimus ut id in sapiente nullum sit omnino, id. ib. 3, 10, 22; cf. id. Off. 2, 1, 3: Clodium sanxisse, ut vix aut omnino non posset … infirmari sua lex, not at all, id. Att. 3, 23, 2: non omnino quidem, sed magnam partem, id. Fam. 9, 15, 3: quae aut omnino aut certe facilius consequentur, id. Balb. 19, 43: eos omittamus, qui omnino nusquam reperiuntur, id. Lael. 6, 21: causas omnino numquam attigerunt, id. de Or. 2, 13, 55: non usquam id quidem dicit omnino, sed quae dicit idem valent, absolutely, i. e. expressly, explicitly, id. Tusc. 5, 9, 24: omnino, quod cupis, efficies, Cat. 98, 5: non tamen omnino Teucros delere paratis, Verg. A. 9, 248: ne faciam, inquis, Omnino versus, Hor. S. 2, 1, 6: nihil omnino, te recitante placet, Mart. 3, 45, 4.
With omnis: non ego omnino lucrum omne esse utile homini existimo, all and every, of all kinds whatever, Plaut. Capt. 2, 2, 75: hoc genus et cetera necessaria et omnino omnis argumentatio, etc., Cic. Inv. 1, 46, 86: vis et injuria et omnino omne. quod obfuturum est, id. ib. 2, 53, 164: sin omnino interierint omnia, id. Fam. 6, 2, 6; v. also the foll.
With prorsus: non justa, injusta, prorsus omnino obsequor, Ter. Ad. 5, 9, 33.
- II. In partic.
- A. With numerals, in all, altogether, only, but, just (= οἱ πάντες): quinque omnino fuerunt, Cic. Clu. 28, 76: diebus omnino decem et octo, Caes. B. G. 4, 19 fin.: sane frequentes fuimus: omnino ad ducentos, Cic. Q. Fr. 2, 1, 1: erant omnino itinera duo, there were only two ways, Caes. B. G. 1, 6: duae omnino civitates, id. ib. 4, 38: cum omnino non essent amplius centum, Nep. Pelop. 2, 3: expeditionem unam omnino suscepit, Suet. Claud. 17: semel omnino eam viderat, Curt. 4, 10. 24.
- B. In concessive clauses, by all means, indeed, doubtless, yes, certainly, to be sure.
With sed: restricti omnino esse nullo modo debemus, sed in deligendis idoneis judicium et diligentiam adhibere, etc., Cic. Off. 2, 18, 62: danda opera est omnino … sed, etc., id. ib. 2, 20, 71; so id. de Or. 2, 21, 89: pugnas omnino, sed cum adversario facili, id. Ac. 2, 6, 84.
With autem: omnino est amans sui virtus … ego autem non de virtute nunc loquor, id. Lael. 26, 98.
- C. In making a statement of general application, in general, generally, universally: de hominum genere, aut omnino de animalium loquor, Cic. Fin. 5, 11, 33: plurimumque poëtis nostris, omninoque Latinis litteris luminis attulisti, id. Ac. 1, 3, 9; Plin. Ep. 5, 4, 3.
At the beginning of a general proposition: omnino fortis animus et magnus duabus rebus maxime cernitur, Cic. Off. 1, 20, 66: omnino omnium horum vitiorum atque incommodorum una cautio est, ut, etc., id. Lael. 21, 78.
- D. After non modo (non), in a climax: non modo imperator, sed liber habendus omnino non est, Cic. Par. 5, 1, 33: non modo tantam causam perorare, sed omnino verbum facere, id. Quint. 24, 77: quos ego non modo reges appellatos, sed omnino natos nesciebam, id. Fam. 9, 15, 13; cf. id. Caecin. 13, 36.