Parsing inflected forms may not always work as expected. If the following does not give the correct word, try Latin Words or Perseus.
spērātus, a, um, Part. and P. a. of spero.
spēro, āvi, ātum, 1, v. a.
- I. To hope (something desirable), to look for, trust, expect; to promise or flatter one’s self (the predom. signif. of the word; syn.: confido, exspecto).
- (α) Absol.: spero, si speres quicquam prodesse potes sunt, Enn. ap. Fest. p. 333 Müll. (Ann. v. 410 Vahl.): quoad Pompeius in Italiā fuit, sperare non destiti, Cic. Att. 9, 10, 3: sperat animus, Plaut. Bacch. 1, 2, 36: ut neque accusator timere neque reus sperare debuerit, Cic. Clu. 7, 20: jubes bene sperare et bono esse animo, id. Deiot. 14, 38: Attica nostra quid agat, scire cupio: etsi tuae litterae recte sperare jubent, id. Att. 13, 17: tu jam, ut spero et ut promittis, aderis, id. ib. 16, 3, 4: omnia experiar et, ut spero, assequar … Sed, ut spero, valebis, id. ib. 7, 2, 6: ut mihi detis hanc veniam accommodatam huic reo, vobis, quemadmodum spero, non molestam, id. Arch. 2, 3: Argyrippus exorari spero poterit, ut sinat, etc., Plaut. As. 5, 2, 67; cf.: Ch. Non usus veniet, spero. Sy. Spero hercle ego quoque, Ter. Heaut. 3, 2, 42: interea fiet aliquid, spero, id. And. 2, 1, 14: salvus sit; spero, id. Ad. 3, 3, 57.
- (β) With acc.: his omnibus victoriam sperantibus pacis nomen adferemus, Cic. Phil. 12, 5, 10: consulatum, id. ib. 12, 6, 14: gloriam sperabit a latronum gregibus, id. ib. 12, 10, 26: magis adversos rerum exitus metuens quam sperans secundos, id. Fam. 6, 14, 1: id ego et speraram prudentiā tuā fretus, et, ut confiderem, fecerunt tuae litterae, id. ib. 12, 18: a quo nihil speres boni rei publicae, quia non vult; nihil metuas mali, quia non audet, id. Att. 1, 13, 2: a quo genere hominum victoriam sperasset, Caes. B. C. 3, 96 fin.: omnia ex victoriā et ex suā liberalitate sperarent, id. ib. 3, 6; cf. id. ib. 3, 60: quibus (tormentis) ipsi magna speravissent, id. ib. 2, 16 fin.: spero meliora, Cic. Att. 14, 16, 3: aliquid sibi, id. Tusc. 1, 36, 86; Sall. C. 37, 6: bona alicuius, Cic. Phil. 11, 6, 13: hoc sperans, ut, etc., Caes. B. C. 3, 85: sperare victoriam ab aliquo, id. B. C. 3, 96: quod sapienter speravimus, perseveranter consectari, have expected, Col. praef. § 29: sperata gloria (opp. parta), Cic. Q. Fr. 1, 1, 15; Liv. 28, 41, 6: sperata praeda, Caes. B. G. 6, 8: spem speratam quom optulisti, Plaut. Merc. 5, 2, 2: civitatem optandam magis quam sperandam quam minimam posuit, Cic. Rep. 2, 30, 52; Liv. 4, 15, 5: exitum malis sperare, Sall. C. 40, 2: amicitiam, regnum, id. J. 24, 5: mortem honestam, id. H. 2, 41, 2 Dietsch: salutem, id. C. 58, 16: spes, Curt. 5, 10, 1: mali poenam, Lact. de Ira, 16, 8: perpetuam felicitatem, Suet. Aug. 94; id. Vesp. 12; Sen. Ira, 3, 31, 2; Just. 21, 2, 5: sperat infestis, metuit secundis Alteram sortem bene praeparatum Pectus, Hor. C. 2, 10, 13: grata superveniat, quae non sperabitur hora, id. Ep. 1, 4, 14 et saep.: dis sum fretus, deos sperabimus, we will hope or trust in the gods, Plaut. Cas. 2, 5, 38; cf. id. Mil. 4, 5, 10; id. Cist. 2, 3, 52.
- (γ) With obj.-clause (so most freq.; usually with inf. fut.; less freq. but class. with inf. pres. or perf.).
With inf. fut.: ego me confido liberum fore, tu te numquam speras, Plaut. Pers. 2, 4, 15; Cic. Rep. 1, 20, 33: ex quibus sperant se maximum fructum esse capturos, id. Lael. 21, 79: quod amicitiae nostrae memoriam spero sempiternam fore, etc., id. ib. 4, 15: tu fac animo forti magnoque sis, speresque fore, ut, etc., id. Fam. 1, 5, 6 fin.; cf.: spero fore, ut contingat id nobis, id. Tusc. 1, 34, 82 et saep.
With inf. pres.: qui istoc te speras modo Potesse dissimulando infectum hoc reddere, Plaut. Most. 4, 3, 22: spero me habere, qui hunc excruciem, Ter. Eun. 5, 3, 11: sperat se a me avellere, id. ib. 3, 3, 14: totius Galliae sese potiri posse sperant, Caes. B. G. 1, 3: spero, quae tua prudentia est, et hercule, ut me jubet Acastus, confido te jam, ut volumus, valere, Cic. Att. 6, 9, 1: sperabam tuum adventum appropinquare, id. Fam. 4, 6, 3: speremus, nostrum nomen volitare et vagari latissime, id. Rep. 1, 17, 26: spero te mihi ignoscere, si, etc., id. Fam. 1, 6, 2: spero esse, ut volumus, id. Att. 12, 6 b, 4: ita quiddam spero nobis profici, cum, etc., id. ib. 1, 1; Sall. H. 4, 61, 2 Dietsch: speramus carmina fingi posse, Hor. A. P. 331: neque ego hanc abscondere furto Speravi, ne finge, fugam, I did not hope or expect, Verg. A. 4, 338.
So esp. when used like Engl. hope, in the sense trust, believe: spero nostram amicitiam non egere testibus, Cic. Fam. 2, 2: id enim deos immortalis spero aequissimum judicare, id. Phil. 11, 15, 39; cf. infra, II. fin.
With inf. perf.: speravi miser Ex servitute me exemisse filium, Plaut. Capt. 3, 5, 99: me ejus spero fratrem propemodum Jam repperisse, Ter. Eun. 1, 2, 123: sperabam jam defervisse adulescentiam, id. Ad. 1, 2, 72: spero tibi me causam probasse; cupio quidem certe, Cic. Att. 1, 1, 4: spero cum Crassipede nos confecisse, id. Q. Fr. 2, 4, 2: et tum mirifice sperabat se esse locutum, Cat. 84, 3: sperasse libertatem se civium suorum emisse, Liv. 4, 15, 6: sperabam ita notata me reliquisse genera, etc., Cic. Fam. 7, 32, 1; id. Att. 2, 21, 2; 10, 7, 3.
Ellipt.: qui semper vacuam, semper amabilem Sperat (sc. te fore), Hor. C. 1, 5, 11.
- (δ) With ut and subj.: quoniam, ut salvum vellent tyrannum, sperare non poterat, Liv. 34, 27, 3: ut patiatur … nec sperandum ulli nec concupiscendum est, Sen. ad Polyb. 18, 6; Just. 5, 3, 3.
( ) In a Greek construction, with fut. part.: visura et quamvis numquam speraret Ulixen, etc. (for se visuram esse), Prop. 2, 9, 7 Paley ad loc.
(ζ) With de (very rare): neque de otio nostro spero jam, Cic. Att. 9, 7, 5; id. Verr. 2, 1, 2, § 6: de eo bene sperare (with obj.clause, cf. γ supra), Nep. Milt. 1, 1.
- II. To look for, expect, apprehend that which is undesired, ἐλπίζω (rare, and mostly poet.; in Cic. only with non, and ironically): nam quod tu speres, propulsabo facile, Ter. And. 2, 3, 21: mihi non hoc miserae sperare jubebas, Sed conubia laeta, Cat. 64, 140: haec merui sperare? dabis mihi, perfida, poenas, Prop. 2, 5, 3: hunc ego si potui tantum sperare dolorem, Et perferre, soror, potero, Verg. A. 4, 419 (cf. Quint. 8, 2, 3); cf. Flor. 3, 1, 1: haec adeo ex illo mihi jam speranda fuerunt Tempore, cum, etc., Verg. A. 11, 275: mene efferre pedem, genitor, te posse relicto Sperasti? id. ib. 2, 658; cf. Suet. Caes. 60: si genus humanum et mortalia temnitis arma, At sperate deos memores fandi atque nefandi, expect, fear, Verg. A. 1, 543: exstinguine mea Speravi te posse manu, Val. Fl. 3, 295: aliquod in Africā bellum, Flor. 3, 1, 1: jam quartanam sperantibus aegris, Juv. 4, 57.
With a negative particle: Sc. Moneo ego te: te deseret ille aetate et satietate. Ph. Non spero. Sc. Insperata accidunt magis saepe quam quae speres, Plaut. Most. 1, 3, 40: id quod non spero, Afran ap. Charis. p. 195 P.: sin a vobis, id quod non spero, deserar, Cic. Rosc. Am. 4, 10: te tam mobili in me meosque esse animo non sperabam, Q. Metell. ap. Cic. Fam. 5, 1, 2: non speravi te sequi, Stat. Th. 6, 139.
Ironically: quoniam haec satis spero vobis molesta videri, Cic. de Or. 3, 13, 51.
Hence, spērātus, a, um, P. a., that is hoped or longed for; as subst.: spērātus, i, m.; spērāta, ae, f., a betrothed, intended, a lover; a bride (ante- and post-class.): curre et nuntia Venire me et mecum speratum adducere, Afran. ap. Non. 174, 31: sperata, salve, Plaut. Poen. 5, 4, 97; so, sperata, id. Fragm. ap. Varr. L. L. 6, 7, 71; Afran. ap. Non. 174, 33; Arn. 4, 140; Hyg. Fab. 31; 33.
Once also of a wife not seen for a long time: Amphitruo uxorem salutat laetus speratam suam, Plaut. Am. 2, 2, 53.