Parsing inflected forms may not always work as expected. If the following does not give the correct word, try Latin Words or Perseus.
stultē, adv., v. stultus fin.
stultus, a, um, adj. [root star-; v. stolidus], foolish, simple, silly, fatuous, etc. (cf.: insulsus, ineptus, insipiens, brutus).
- I. Lit.: stulti, stolidi, fatui, fungi, bardi, blenni, buccones, Plaut. Bacch. 5, 1, 2; cf. Ter. Heaut. 5, 1, 4: inepte stultus es, Plaut. Most. 2, 2, 64: mulier stulta atque inscita, id. Men. 2, 3, 85: ex stultis insanos facere, Ter. Eun. 2, 2, 23: deum qui non summum putet, stultum (existumat), Caecil. ap. Cic. Tusc. 4, 32, 68: ego vero te non stultum ut saepe, non improbum, ut semper, sed dementem et insanum, rebus vincam necessariis, Cic. Par. 4, 1, 27: o stultos Camillos, Curios, Fabricios! id. Pis. 24, 58: auditor, id. Font. 6, 13: stultus est, qui cupida cupiens cupienter cupit, Enn. ap. Non. 91, 8: sicut ego feci stultus! contrivi diem, Plaut. Cas. 3, 3, 4: ut vel non stultus quasi stulte cum sale dicat aliquid, Cic. de Or. 2, 68, 274: quos ait Caecilius comicos, stultos senes, hos significat credulos, obliviosos, dissolutos, id. Sen. 11, 36; cf. id. Lael. 26, 100: nisi sis stultior stultissimo, Plaut. Am. 3, 2, 26: stultior stulto fuisti, id. Curc. 4, 3, 19.
As subst.: stultus, i, m., a fool: stulto intellegens quid interest! Ter. Eun. 2, 2, 1; id. Ad. 4, 7, 6: stultorum plena sunt omnia, Cic. Fam. 9, 22, 4: lux stultorum festa, Ov. F. 2, 513; cf.: stultorum feriae appellabantur Quirinalia, quod eo die sacrificabant hi, qui solenni die aut non potuerunt rem divinam facere aut ignoraverunt, Fest. p. 316 Müll.
- II. Transf., of things concrete and abstract: nulla est tam stulta civitas, etc., Cic. Rep. 3, 18, 28: stultā ac barbarā arrogantiā elati, Caes. B. C. 3, 59: cogitationes, Hirt. B. G. 8, 10, 4: laetitia, Sall. C. 51, 31: levitas, Phaedr. 5, 7, 3: gloria, id. 3, 17, 12: dies, i. e. foolishly spent, Tib. 1, 4, 34; cf. vita, Sen. Ep. 15, 10: ignes, Ov. M. 9, 746: consilium stultissimum, Liv. 45, 23, 11: opes, Mart. 2, 16, 4: labor, id. 2, 86, 10: quod cavere possis, stultum admittere est, Ter. Eun. 4, 6, 23: quid autem stultius quam, etc., Cic. Lael. 15, 55; cf. id. Rab. Post. 8, 22 (v. in the foll.).
Hence, adv.: stultē, foolishly, sillily: stulte facere, Plaut. Most. 1, 3, 30: dupliciter stulte dicunt, Varr. L. L. 9, § 45 Müll.
Comp.: quid stultius, quam, etc., Cic. Rab. Post. 8, 22: stultius atque intemperantius, Liv. 30, 13, 14.
Sup.: haec et dicuntur et creduntur stultissime, Cic. N. D. 2, 28, 70.