Parsing inflected forms may not always work as expected. If the following does not give the correct word, try Latin Words or Perseus.
grātus, a, um, adj. [Sanscr. har-jami, love, desire; Gr. χαίρω, χάρμα, χάρις].
- I. Pass., beloved, dear, acceptable, pleasing, agreeable (syn.: acceptus, jucundus, optatus, dulcis, blandus, suavis; in this signif. in ante-Aug. prose, viz. in Cic. and Cæs., only of things; gratiosus, mostly of persons).
- A. Of things: non ille (amor tuus) quidem mihi ignotus, sed tamen gratus et optatus: dicerem jucundus, nisi id verbum in omne tempus perdidissem, Cic. Fam. 5, 15, 1; cf.: illud tamen dicam, mihi id, quod fecisti, esse gratissimum. Tale enim tuum judicium non potest mihi non summe esse jucundum. Quod cum ita sit, esse gratum necesse est, id. ib. 13, 8, 2: ista veritas, etiam si jucunda non est, mihi tamen grata est, id. Att. 3, 24, 2; cf. also: cujus officia jucundiora licet saepe mihi fuerint, numquam tamen gratiora, id. Fam. 4, 6, 1: quae omnia mihi jucunda, hoc extremum etiam gratum fuit, id. ib. 10, 3, 1; so corresp. or connected with jucundus, id. ib. 1, 17, 6; id. Rosc. Am. 18, 51; id. Cat. 4, 1, 1; Plin. 26, 3, 8, § 14; Plin. Ep. 5, 3, 1; 8, 23, 5: quid est, quod aut populo Romano gratius esse debeat aut sociis exterisque nationibus optatius esse possit, Cic. Div. in Caecil. 3, 7; so with optatus cf. above, the passage Cic. Fam. 5, 15, 1: quod approbaris, id gratum acceptumque habendum. id. Tusc. 5, 15, 45; cf.: mihi pol grata acceptaque hujus est benignitas, Plaut. Stich. 1, 1, 49; Cat. 96, 1: munus eorum gratum acceptumque esse, Nep. Hann. 7; rarely in the contrary order: quorum mihi Dona accepta et grata habeo, tuaque ingrata, Plaut. Truc. 2, 7, 56: Tox. Credidi gratum fore Beneficium meum apud te. Do. Immo equidem gratiam tibi habeo, id. Pers. 4, 7, 8; cf.: grata tibi esse mea officia non miror: cognovi enim te gratissimum omnium, etc., Cic. Fam. 5, 11, 1: quam multi, ut Galli, ut Poeni homines immolare et pium et diis immortalibus gratissimum esse duxerunt! Cic. Rep. 3, 9; cf. Caes. B. G. 6, 16, 5; Cic. ap. Non. 398, 28 (Rep. 6, 2 Mos.); cf. in comp.: sedere in his scholis gratius erat quam ire per solitudines, etc., Plin. 26, 2, 6, § 11; cf. also: hedera est gratissima Baccho, Ov. F. 3, 767: dapibus supremi Grata testudo Jovis, Hor. C. 1, 32, 14: eoque erat cujusque gratior in re publica virtus, quod, etc., Cic. Rep. 2, 34 fin.; 2, 35: o diva, gratum quae regis Antium, Hor. C. 1, 35, 1; cf.: grato sub antro, id. ib. 1, 5, 3: locus, id. Ep. 2, 2, 46: tempus, id. ib. 2, 2, 198: hora, id. ib. 1, 4, 14: dies, id. C. 4, 5, 7: lux, id. S. 1, 5, 39: nox, id. Carm. Sec. 23: carmina, id. C. 1, 15, 14; 3, 11, 23: artes, id. ib. 4, 13, 22: error mentis, id. Ep. 2, 2, 140: protervitas, id. C. 1, 19, 7 et saep.: feceris, si de re publica quid sentias explicaris, nobis gratum omnibus, will do us all a favor, Cic. Rep. 1, 21 fin.; cf.: quamobrem utrique nostrum gratum admodum feceris, id. Lael. 4, 16: quod si eum interfecerit, multis sese nobilibus gratum esse facturum, Caes. B. G. 1, 44, 20: quapropter gratissimum mihi feceris, si curaris, ut, etc. … Hoc mihi gratius facere nihil potes, a very great favor … no greater favor, Cic. Fam. 13, 44: is adulescens ita locatus est, ut, quae rebus grata erant, gratiora verbis faceret, Liv. 45, 13, 13: gratum elocuta consiliantibus Junone divis, something pleasant, Hor. C. 3, 3, 17.
- B. Of living beings.
- (α) With dat.: Herophile Phoebo grata, Tib. 2, 5, 68; cf.: vates diis gratissima, Ov. F. 1, 585; and: superis deorum gratus (Mercurius) et imis, Hor. C. 1, 10, 20: donec gratus eram tibi, id. ib. 3, 9, 1; cf. Prop. 1, 2, 31: gratus Alexandro regi Magno fuit ille Choerilus, Hor. Ep. 2, 1, 232; Suet. Caes. 27: cui (Maecenati) cum se gratum et acceptum in modum amici videret, id. Gramm. 21: filio ejus Fausto gratissimus fuit, id. ib. 12: (cervus) gratus erat tibi, Ov. M. 10, 121.
- (β) Absol.: olim gratus eram, Prop. 1, 12, 7; Hor. C. 4, 6, 21: conviva, id. S. 2, 2, 119: comitum gratissime, Ov. M. 14, 221; cf.: juvenum gratissime Crantor, id. ib. 12, 367: o mihi de fratris longe gratissime natis, id. ib. 12, 586: quaestor consulibus suis non minus jucundus et gratus quam usui fuit, Plin. Ep. 8, 23, 5.
Hence, subst.: grātus, i, m., a favorite, darling: quam (classem) non amicorum sed gratorum appellabat, Suet. Tib. 46 fin.
- II. Act., thankful, grateful; thankworthy, deserving or procuring thanks (beneficii memor): cognovi te gratissimum omnium: nec enim tu mihi habuisti modo gratiam, verum etiam cumulatissime retulisti, Cic. Fam. 5, 11, 1; cf. id. Leg. 1, 18, 49: quamquam gratiarum actionem a te non desiderabam, cum te re ipsa atque animo scirem esse gratissimum, tamen, etc., id. Fam. 10, 19, 1: si bene de me meritis gratum me praebeo, etc., id. Planc. 38, 91 (v. Krebs, Antibarb. p. 508); cf.: ut grati ac memores beneficii esse videantur, id. Agr. 2, 8, 21: Hegesaratus, magnis meis beneficiis ornatus in consulatu suo, memor et gratus fuit, id. Fam. 13, 25; cf. also id. Att. 9, 11, A, 3: tu quam gratus erga me fueris, ipse existimare potes, id. Fam. 5, 5, 2; cf.: ut quam gratissimus erga te esse cognoscerer, id. ib. 1, 5, 1; Quint. 11, 2, 12: gratiorem me esse in te, Brut. ap. Cic. Fam. 11, 10, 1: si quod adest gratum juvat, Hor. S. 2, 6, 13; id. C. 1, 12, 39: laudo vos, Quirites, cum gratissimis animis prosequimini nomen clarissimi adolescentis, Cic. Phil. 4, 1, 3; cf. id. ib. 14, 11, 30, and 10, 3, 7: tu, quamcumque deus tibi fortunaverit horam, gratā sume manu, Hor. Ep. 1, 11, 23: quod tamen nunc faciam: tum, cum gratum mihi esse potuit, nolui, i. e. might have procured me thanks, Ter. Heaut. 2, 3, 21: est istuc datum Profecto, ut grata mihi sint, quae facio, omnia, id. Eun. 3, 1, 6 Ruhnk.; cf.: didicisse, quam sit re pulchrum, beneficio gratum, fama gloriosum, tyrannum occidere, productive of gratitude, Cic. Phil. 2, 46, 117: pro quibus beneficiis vix satis gratus videar, Sall. H. 2, 41, 5 Dietsch.
Hence, adv.: grātē.
- 1. (Acc. to I. = jucunde.) With pleasure, agreeably, willingly (rare in the class. period): praeterita grate meminit et, etc., Cic. Fin. 1, 19, 62: liberti pupillorum grate facient, si, etc., Dig. 26, 10, 3: insignis haec munificentia … nec a debitoribus magis quam a creditoribus gratius excepta, Just. 12, 11, 2: gratissime provocari, Macr. S. 7, 2.
- 2. (Acc. to II.) Thankfully, gratefully (class.): aliquid et grate et pie facere, Cic. Planc. 41, 98; cf.: quid pie, quid grate, quid humaniter, aut fecerit aut tulerit, id. de Or. 2, 11, 46; Suet. Aug. 66: natales grate numeras, Hor. Ep. 2, 2, 210: beneficium qui dat, vult accipi grate, Sen. Ben. 2, 31: aliquid recipere, Suet. Ner. 22; and in sup.: id munus inter censoria opera gratissime acceptum est, Plin. 7, 60, 60, § 214.