Parsing inflected forms may not always work as expected. If the following does not give the correct word, try Latin Words or Perseus.
2. fŭror, ōris, m. [furo], a raging, raving (in sickness or violent passion), rage, madness, fury.
- I. Prop.: hanc insaniam (μανίαν), quae juncta stultitiae patet latius, a furore disjungimus … Quem nos furorem, μελαγχολίαν illi (Graeci) vocant … Qui ita sit affectus, eum dominum esse rerum suarum vetant duodecim tabulae. Itaque non est scriptum: Si INSANVS, sed: SI FVRIOSVS ESCIT. Stultitiam enim censuerunt insaniam, constantiā, id est sanitate vacantem … furorem autem esse rati sunt mentis ad omnia caecitatem: quod cum majus esse videatur quam insania, tamen ejusmodi est, ut furor in sapientem cadere possit, non possit insania, Cic. Tusc. 3, 5, 11; id. Ac. 2, 27, 88: ira furor brevis est, Hor. Ep. 1, 2, 62; cf.: fere ira et concitatio furori sunt similia, Quint. 7, 4, 31: hic si mentis esset suae, nisi poenas patriae furore atque insania penderet, Cic. Pis. 21, 50; cf.: furore atque amentiā impulsus, Caes. B. G. 1, 40, 4; cf. id. ib. 7, 42: Catilinae, Sall. C. 24, 2: versatur mihi ante oculos aspectus Cethegi et furor in vestra caede bacchantis, Cic. Cat. 4, 6, 11: caeci furore, Liv. 28, 22, 14; cf. Cat. 64, 197: rabidus, id. 63, 38: caecus, Hor. Epod. 7, 13: nec se comitem illius furoris, sed ducem praebuit, Cic. Lael. 11, 37; cf. id. Rep. 1, 28 fin.: si decima legio ad eundem furorem redierit, Planc. ap. Cic. Fam. 10, 11, 2; so of political excitement, Caes. B. G. 2, 3, 5; Liv. 2, 29, 11; 25, 4, 5; 28, 25, 12; Hor. C. 4, 15, 17; of the fierce passion of love, Prop. 1, 13, 20; Verg. A. 4, 101; Ov. H. 9, 145.
In plur.: mille puellarum, puerorum mille furores, Hor. S. 2, 3, 325; of the inspired frenzy of prophets and poets (as translation of the Gr. μανία): ea (praesagitio) si exarsit acrius, furor appellatur, cum a corpore animus abstractus divino instinctu concitatur, Cic. Div. 1, 31, 66: negat sine furore Democritus quemquam poëtam magnum esse posse, id. ib. 1, 37, 88: ille furor (Cassandrae) patriae fuit utilis, Prop. 3, 13 (4, 12), 65.
In plur.: fatidicos concepit mente furores, Ov. M. 2, 640: ad hunc impendiorum furorem, Suet. Ner. 31.
Prov.: furor fit laesa saepius patientia, Pub. Syr. 178 Rib.
Poet. also in a good sense: vidi animos, mortesque virŭm, decorisque furorem, vehement desire, Sil. 2, 324.
In plur.: nec tamen incautos laudum exhorresce furores, Sil. 3, 146.
Poet., of things: caeli furor aequinoctialis, the raging storms, Cat. 46, 2.
- (β) Furor est, it is madness or folly; with inf. (poet. and in post-Aug. prose): quis furor est, census corpore ferre suo? Ov. A. A. 3, 172: furor est, mensuram ejus (mundi) animo quosdam agitasse atque prodere ausos … furor est, profecto furor, egredi ex eo, etc., Plin. 2, 1, 1, § 3: magno furor (leonis) est in sanguine mergi, raging desire, Stat. Th. 8, 596: simplexne furor (est) sestertia centum perdere et, etc., is it not worse than folly, Juv. 1, 92.
- II. Transf., the cause of wrath (poet.): non ita saeva ira mea ut tibi sim merito semper furor, Prop. 1, 18, 15.
- III. Fŭror, personified, Verg. A. 1, 294; cf. v. 348; as a deity, the companion of Mars, Sil. 4, 327; Stat. Th. 3, 424; 7, 52; cf. Petr. S. 124.