lĭbet or lŭbet, libuit (lub-) and libitum (lub-) est (in Cic. perh. only in the latter form), 2, v. n. and impers. (libeo, es, etc., as a personal verb acc. to Caper ap. Prisc. p. 922 P.) [Sanscr. root lubh, cupere, desiderare; Gr. root λιφ- in λίπτω, λιψ; cf. Goth. liub-s; Germ. lieb, dear; Lat. līber], it pleases, is pleasing, is agreeable: mihi, I am disposed, I like, I please, I will.
Constr. with nom. of a demonstr. or rel. pronoun, with inf. or a subject-clause as subject, or impers. without a subject, and with or without a dat.
- (α) Id (quod) libet (mihi): quod tibi lubet, idem mihi lubet, Plaut. Most. 1, 3, 138: facite, quod vobis lubet, Ter. Ad. 5, 9, 34: cui facile persuasi, mihi id, quod rogaret, ne licere quidem, non modo non libere, Cic. Att. 14, 19, 4; cf.: sin et poterit Naevius id quod libet et ei libebit quod non licet, quid agendum est? id. Quint. 30, 94: quodcumque homini accidit libere, posse retur, Plaut. Am. 1, 1, 17: ubi peregre, tibi quod libitum fuit, feceris, Ter. Phorm. 5, 7, 77.
Once in plur.: cetera item, quae cuique libuissent, dilargitus est, Suet. Caes. 20.
Without a dat.: rogita quod lubet, Plaut. Ep. 5, 2, 31: faciat quod lubet, Ter. Heaut. 3, 1, 55: nihil vident, nisi quod lubet, id. ib. 4, 1, 30: si quid lubet, id. Phorm. 5, 7, 88: quae (senectus) efficeret, ut id non liberet quod non oporteret, Cic. de Sen. 12, 42: illa priorum scribendi, quodcumque animo flagrante liberet, simplicitas, Juv. 1, 152.
- (β) With inf. or a subject-clause, with or without a dat.: concedere aliquantisper hinc mihi intro lubet, Plaut. Ps. 1, 5, 158: mihi lubet nunc venire Pseudolum, id. ib. 4, 5, 3; Ter. And. 5, 5, 2: Qui lubitumst illi condormiscere? Lu. Oculis, opinor, Plaut. Mil. 3, 2, 13: non libet mihi deplorare vitam, Cic. de Sen. 23, 84: quarum (orationum) alteram non libebat mihi scribere, id. Att. 2, 7, 1: de quo genere libitum est mihi paulo plura dicere, id. de Or. 2, 85, 348; id. Leg. 2, 27, 69; Ter. And. 1, 5, 28.
Without a dat.: cum illuc ventum est, ire illinc lubet, Enn. ap. Gell. 19, 10, 12 (Trag. v. 258 Vahl.); Ter. And. 4, 5, 21: de C. Gracchi tribunatu quid exspectem non libet augurari, Cic. Lael. 12, 41: qui in foro, quicum colloqui libeat, non habeant, id. Rep. 1, 17, 28: incoharo haec studia, vel non vacabit, vel non libebit, Quint. 1, 12, 12; 10, 1, 13; Ter. Ad. 5, 1, 4: ultra Sauromatas fugere hinc libet, Juv. 2, 1: libet expectare quis impendat, etc., I should like to see who, etc., id. 12, 95.
- (γ) Absol., with or without a dat.: ego ibo pro te, si tibi non libet, Plaut. Most. 5, 2, 10: ubiquomque libitum erit animo meo, id. As. 1, 1, 97: adi, si libet, id. Pers. 5, 2, 13; Cic. Tusc. 5, 15, 45; Ter. And. 1, 3, 8: age, age, ut libet, id. ib. 2, 1, 10: ut libet, as an expression of assent, id. Heaut. 4, 4, 16; 4, 5, 32; 5, 1, 61; id. Ad. 2, 2, 38: Ch. Quid in urbe reptas villice? Ol. Lubet, Plaut. Cas. 1, 11; id. Bacch. 5, 2, 79: Pe. Qua fiducia ausus … dicere? Ep. Libuit, Plaut. Ep. 5, 2, 33; cf. id. Ps. 1, 3, 114.
Hence,
- 1. lĭbens (lŭbens; LIBES, Inscr. R. N. 2598 Mommsen), entis, P. a., that does a thing willingly or with readiness, willing, with good will, with pleasure (class.).
- A. Lit.
- 1. In gen.: studen hercle audire, nam ted ausculto lubens, Plaut. Ps. 1, 5, 108: Ph. Complectere. An Facio lubens, id. As. 3, 3, 25: ego illud vero illud feci, ac lubens, Ter. Eun. 3, 5, 43; id. Heaut. 4, 5, 15; id. And. 2, 1, 37: cum totius Italiae concursus facti illius gloriam libens agnovisset, Cic. Mil. 14, 38.
Freq. (esp. in Cic.; Cæs. and Quint. do not use libens as an adj. at all) in the abl. absol.: me, te, etc., and animo libente or libenti, with pleasure, gladly, very willingly: edepol me lubente facies, Plaut. Am. 2, 2, 218: me libente eripies mihi hunc errorem, Cic. Att. 10, 4, 6; id. de Or. 2, 73, 295: libente me vero, id. Rep. 1, 9 fin. Mos. N. cr.: quae (res nostrae) tam libenti senatu laudarentur, id. Att. 1, 14, 3: cum Musis nos delectabimus animo aequo, immo vero etiam gaudenti ac libenti, id. ib. 2, 4, 2.
Sup.: cunctae praefecturae libentissimis animis eum recipiunt, Caes. B. C. 1, 15, 1: illam porticum redemptores statim sunt demoliti libentissimis omnibus, Cic. Att. 4, 2, 5: libentissimis Graecis, id. Fam. 13, 65, 1: lubentissimo corde atque animo, Plaut. Ps. 5, 2, 22: fecit animo libentissimo populus Romanus, Cic. Verr. 1, 9, 25.
- 2. In partic.: libens or libens merito (abbreviated L. M.), a formula used in paying a vow: Jovi lubens meritoque vitulor, Plaut. Pers. 2, 3, 1: EX VOTO L. M., Inscr. Orell. 1412: V. S. L. M., i. e. votum solvit libens merito, or V. L. S., i. e. votum libens solvit, very freq. in inscriptions.
- B. Transf., glad, happy, joyful, cheerful, merry (ante-class.): uti ego illos lubentiores faciam, quam Lubentia’st, Plaut. As. 2, 2, 2: ego omnes hilaros, lubentes, laetificantes faciam ut fiant, id. Pers. 5, 1, 8: hilarum ac lubentem fac te in gnati nuptiis, Ter. Ad. 4, 7, 38.
Hence, adv.: lĭbenter or lŭbenter, willingly, cheerfully, gladly, with pleasure, Enn. ap. Gell. 12, 4, 4 (Ann. v. 239 Vahl.); id. ap. Non. 15, 12 (Trag. v. 379 ib.): cenare lubenter, Cato, R. R. 156: ecastor frigida non lavi magis lubenter, Plaut. Most. 1, 2, 1: ut homines te libenter studioseque audiant, Cic. Div. in Caecil. 12, 39; id. Rep. 1, 18, 30: libenter verbo utor Catonis, id. ib. 2, 1, 3; id. Lael. 24, 89; id. Rep. 2, 38, 64: ego tuas litteras legi libenter, id. Fam. 3, 5, 1; id. Att. 2, 1, 1: libenter homines id, quod volunt, credunt, Caes. B. G. 3, 18.
Comp.: ille adjurans, nusquam se umquam libentius (cenavisse), with a better appetite, Cic. Fam. 9, 19, 1; id. Lael. 19, 68: nihil libentius audiunt, Quint. 7, 1, 63; 8, 2, 11: nil umquam hac carne libentius edit, Juv. 15, 88.
Sup.: cui ego quibuscumque rebus potero libentissime commodabo, Cic. Fragm. ap. Non. 275, 18: cum lubentissime edis, Favorin. ap. Gell. 15, 8, 2: libentissime dare, Cic. Verr. 2, 4, 27, § 63; id. Leg. 2, 1, 1; Sen. Ep. 30, 9.
Hence also,
- 2. lĭbĭtus, a, um, P. a.; only plur. as subst.: lĭbĭta, ōrum, n., lit., the things that please, one’s pleasure, will, liking, humor (Tacitean): sua libita exercebant, Tac. A. 6, 1: ad libita Caesarum, id. ib. 12, 6: ad libita Pallantis, id. ib. 14, 2.