tŏtĭdem, num. adj. indecl. [tot, with the demonstr. syllable dem affixed, as in tantundem], just so many, just as many.
- I. With a foll. quot: talentis magnis totidem, quot ego et tu sumus, Plaut. Most. 3, 1, 114; id. Rud. 2, 7, 6; Cic. Rep. 1, 14, 22: quot orationum genera esse diximus, totidem oratorum reperiuntur, id. Or. 16, 53: totidem, quot dixit, ut aiunt, scripta verbis oratio, id. Brut. 96, 328: totidem verbis, quot Stoici, id. Ac. 2, 13, 40: totidem (partus) quot equae, Plin. 8, 43, 68, § 168.
Rarely with atque: cum totidem navibus atque erat profectus Athenas rediret, Nep. Milt. 7, 4.
- II. Absol.: Procles et Eurysthenes gemini fratres fuerunt: at hi nec totidem annos vixerunt, anno enim Procli vita brevior fuit, Cic. Div. 2, 43, 90: epistula quam modo totidem fere verbis interpretatus sum, id. Fin. 2, 31, 100; cf. id. Att. 6, 2, 3: equitum milia erant sex, totidem numero pedites, Caes. B. G. 1, 48: quattuor ventos a totidem mundi cardinibus flare, Quint. 12, 10, 67: mille talenta rotundentur, totidem altera, Hor. Ep. 1, 6, 34: si bene promittant, totidem promittite verbis, Ov. A. A. 3, 461.
- B. Rarely without a subst. as neutr.: dixerit insanum qui me totidem audiet (sc. verba), i. e. will hear the same thing just as often from me, Hor. S. 2, 3, 298.