2. fŏris, adv. [abl. form (denoting both the place where and the place whence), and answering to the acc. form foras, v. foras init.].
- I. Out at the doors, out of doors, abroad, without (opp. intus, domi, etc.): sinito ambulare, si foris, si intus volent, Plaut. Capt. 1, 2, 5: cf.: foris pascuntur, intus opus faciunt, Varr. R. R. 3, 16, 5: ille relictus intus, exspectatus foris, Cic. Sull. 5. 17; cf. also: nam et intus paveo, et foris formido, Plaut. Cist. 4, 2, 20: aliorum intus corpus et foris lignum, ut nucum; aliis foris corpus, intus lignum, ut prunis, Plin. 15, 28, 34, § 112: cum et intra vallum et foris caederentur, Nep. Dat. 6: domi et foris aegre quod sit, satis semper est, Plaut. Cas. 2, 2, 8; cf.: ut domo sumeret, neu foris quaereret, id. Bacch. 4, 4, 6: nec minore saevitia foris et in exteros grassatus est, Suet. Ner. 36: (consilium petere) foris potius quam domo, Cic. Phil. 2, 11, 26: te foris sapere, tibi non posse te auxiliarier, Ter. Heaut. 5, 1, 49: si foris cenat, Plaut. Men. 1, 2, 17; cf.: venit ad nos Cicero tuus ad cenam, cum Pomponia foris cenaret, Cic. Q. Fr. 3, 1, 6, § 19 Orell. N. cr.: cenitare, id. Fam. 7, 16, 2; 9, 24, 3: extrinsecus, cum ea, quae sunt foris neque inhaerent in rei natura, colliguntur, id. de Or. 2, 39, 163: haec studia delectant domi, non impediunt foris, in public life, id. Arch. 7, 16; cf.: cum ea contentio mihi magnum etiam foris fructum tulisset, i. e. beyond the senate, id. Fam. 1, 9, 20: fuit ille vir cum foris clarus, tum domi admirandus, neque rebus externis magis laudandus quam institutis domesticis, id. Phil. 2, 28, 69: et domi dignitas et foris auctoritas retinetur, abroad, id. Rosc. Am. 47, 136; cf.: parvi sunt foris arma, nisi est consilium domi, id. Off. 1, 22, 76; and: otium foris, foeda domi lascivia, Tac. A. 13, 25: foris valde plauditur, among the people, Cic. Q. Fr. 2, 8, 1: egere, foris esse Gabinium, sine provincia stare non posse, i. e. in the people’s power, in debt, id. Pis. 6, 12.
- (β) As prep. with acc. (late Lat.): constitutus si sit fluvius, qui foris agrum non vagatur, beyond, Auct. de Limit. p. 273 Goes.: ut terminos foris limites ponerentur, id. ib.
- II. From without, from abroad, = extrinsecus: at, quaecumque foris veniunt, impostaque nobis Pondera sunt, Lucr. 5, 543: sed quod ea non parit oratoris ars, sed foris ad se delata, tamen arte tractat, Cic. Part. 14, 48: aut sumere ex sua vi atque natura, aut assumere foris. id. de Or. 2, 39, 163; cf.: foris assumuntur ea, quae non sua vi sed extranea sublevantur, id. ib. 2, 40, 173; id. Inv. 1, 11, 15; 2, 24, 71: auxilium non petendum est foris, id. Tusc. 3, 3, 6: ut in ipsa (arte) insit, non foris petatur extremum, id. Fin. 3, 7, 24.
- (β) Strengthened by ab: quoniam in ulcus penetrat omnis a foris injuria, Plin. 17, 24, 37, § 227.