susque dēque, adv. [subs for subque, and de-que], both up and down, to express indifference: susque deque fero aut susque deque habeo (his enim omnibus modis dicitur) … significat autem susque deque ferre animo aequo esse, et quod accidit non magni pendere, atque interdum neglegere et contemnere: et propemodum id valet, quod dicitur Graece ἀδιαφορεῖν. Laberius in Compitalibus: nunc tu lentus es: nunc tu susque deque fers … M. Varro in Sisenna vel de historiā: quod si non horum omnium similia essent principia ac postprincipia, susque deque esset. Lucilius in tertio: verum haec ludus ibi susque omnia deque fuerunt: susque et deque fuere, inquam, etc., Gell. 16, 9, 1 sqq.; cf. Fest. p. 290 Müll.: quae neque sunt facta, neque ego in me admisi, arguit: atque id me susque deque esse habituram putat. Non edepol faciam: neque me perpetiar probri Falso insimulatam, that I shall bear it with indifference, Plaut. Am. 3, 2, 5: de Octavio susque deque, it is of no consequence, Cic. Att. 14, 6, 1.