scĭentĭa, ae, f. (plur. only Vitr. 1, 1, 18; 3, praef. 1) [sciens], a knowing or being skilled in any thing, knowledge, science, skill, expertness, = cognitio, eruditio (freq. and class.).
- (α) Absol.: aut scire istarum rerum nihil, aut, etiamsi maxime sciemus, nec meliores ob eam scientiam nec beatiores esse possumus, Cic. Rep. 1, 19, 32: se a scientiae delectatione ad efficiendi utilitatem referre, id. ib. 5, 3, 5: Antiochus ingenio scientiāque putatur excellere, id. Ac. 2, 2, 4: omnes trahimur ad cognitionis et scientiae cupiditatem … omnis autem cogitatio aut in consiliis capiendis aut in studiis scientiae cognitionisque versabitur, id. Off. 1, 6, 18 sq.; so (with cognitio) id. ib. 1, 44, 158; id. Fin. 5, 12, 34; 5, 18, 48 al.: exercere altissimam eruditionem ac scientiam, Quint. 1, 4, 6: his difficultatibus duae res erant subsidio, scientia atque usus militum, Caes. B. G. 2, 20; cf. so (with usus) infra, β: nullam rem esse declarant in usu positam militari, quae hujus viri scientiam fugere possit, Cic. Imp. Pomp. 10, 28: notabo singulas res: etsi nullo modo poterit oratio mea satisfacere vestrae scientiae, id. Phil. 2, 23, 57; id. de Or. 1, 20, 92: tuae scientiae excellenti ac singulari non multo plus quam nostri relictum est loci, i. e. for jurisprudence than for oratory, id. Fam. 4, 3, 4: ars earum rerum est, quae sciuntur: oratoris autem omnis actio opinionibus, non scientiā continetur, id. de Or. 2, 7, 30: etsi ars, cum eā non utare, scientiā tamen ipsā teneri potest, in theory, theoretically, id. Rep. 1, 2, 2; so (opp. ars) id. Fin. 5, 9, 26; id. Ac. 2, 47, 146: alter (Cratippus) te scientiā augere potest, altera (urbs Athenarum) exemplis, id. Off. 1, 1, 1; id. de Or. 1, 14, 59: jam efficaci do manus scientiae, Hor. Epod. 17, 1: trivialis scientia, Quint. 1, 4, 27: cum tanta sit celeritas animorum … tot artes tantae scientiae, tot inventa, requiring so great knowledge (scientiae is gen. sing.), Cic. Sen. 21, 78 (dub.; B. and K. bracket the words tantae scientiae); cf.: physica ipsa et mathematica scientiae sunt eorum, qui, etc., id. de Or. 1, 14, 61.
Plur.: disciplinarum scientiae, Vitr. 3, praef. § 1.
- (β) With gen. obj.: rerum magnarum atque artium scientiam consequi, Cic. de Or. 1, 6, 20; (with cognitio rei) id. ib. 3, 29, 112: Veneti scientiā atque usu nauticarum rerum reliquos antecedunt, Caes. B. G. 3, 8: sine regionum terrestrium aut maritimarum scientiā, Cic. de Or. 1, 14, 60: ignoratio futurorum malorum utilior est quam scientia, id. Div. 2, 9, 23; so (opp. ignoratio) id. Leg. 1, 6, 18; id. Sull. 13, 39; id. Rep. 1, 6, 11: astrologiae scientia, id. ib. 1, 14, 22: dialecticorum, id. Or. 32, 113: juris, id. Leg. 1, 6, 18: rei militaris, id. Imp. Pomp. 10, 28; Caes. B. G. 3, 23; 7, 57: oppugnationis (with artificium), id. ib. 7, 29: linguae Gallicae, id. ib. 1, 47: colendorum deorum (sanctitas), Cic. N. D. 1, 41, 116: verborum aut faciendorum aut deligendorum, id. de Or. 2, 9, 36: qui in alienis morbis profitentur tenere se medicinae scientiam, Serv. ap. Cic. Fam. 4, 5, 5: fundendi aeris, Plin. 34, 7, 18, § 46; 35, 12, 44, § 153 et saep.
- (γ) With in or de and abl. (rare): scientia in legibus interpretandis, Cic. Phil. 9, 5, 10: in affectibus omnis generis movendis, Quint. 10, 2, 27: cujus scientiam de omnibus constat fuisse, ejus ignoratio de aliquo purgatio debet videri, Cic. Sull. 13, 39.