Lewis & Short

Parsing inflected forms may not always work as expected. If the following does not give the correct word, try Latin Words or Perseus.

frĕquens, entis, adj. [root φρακ-, φράσσω, to enclose, make close; Lat. farcio, fartilis, etc.; cf. Germ. Berg, Burg], that takes place repeatedly, often, or frequently, often, frequent (class.; syn.: celeber, creber).

  1. I. Lit.
    1. A. Of persons, that is often at a place, or that often does a thing, regular, constant, repeated (syn.: assiduus, creber, multus): erat ille Romae frequens, in foro et in ore omnium cottidie versabatur, Cic. Rosc. Am. 6, 16: quibuscum si frequentes sunt, id. Off. 2, 13, 46; cf. Ter. Ad. 1, 1, 80.
      Comp.: quod filium frequentiorem prope cum illis quam secum cernebat, Liv. 39, 53, 11: Demosthenes frequens fuit Platonis auditor, an assiduous hearer, Cic. Or. 4, 45: nos autem in hoc genere (orationis) frequentes, id. ib. 50, 167: sed in utroque frequentiores sunt poëtae, id. ib. 60, 202; cf. spectator, Quint. 10, 5, 19: conviva, Mart. 9, 98, 10: frequentem ad signa esse, Liv. 3, 24, 5: adesse senatui, Tac. A. 4, 55; so with dat.: contionibus, id. H. 4, 69 fin.: secretis, id. A. 4, 3: in ore frequens posteritatis eris, Ov. P. 2, 6, 34: frequens te audivi atque affui, Cic. de Or. 1, 57, 243.
      Poet. with inf.: hic hominum casus lenire et demere fatis Jura frequens, Stat. Th. 7, 706.
    2. B. Of inanim. and abstr. things, repeated, often, frequent, common, usual: mihi frequentem operam dedistis, Plaut. Cist. 1, 1, 7: (senectus) caret epulis exstructisque mensis et frequentibus poculis, Cic. de Sen. 13, 44: frequentiores (lactucae) in cibo, Plin. 20, 7, 26, § 68: frequentes litterae, Suet. Tib. 11: edicta, id. Ner. 41: iambus et trochaeus frequens, Cic. de Or. 3, 47, 182; cf.: (verbum igitur) cum apud alios sit etiam frequens, apud alios numquam reperiatur, Quint. 1, 5, 39: opera (= assidua), Plaut. Cist. 1, 1, 7; cf. Varr. L. L. 7, § 99: frequentiora latrocinia, Asin. Poll. ap. Cic. Fam. 10, 31, 1: familiaritas, Nep. Att. 19 fin.: honores, id. Phoc. 1: comparationis usus, Quint. 8, 6, 14: frequentior usus anulorum, Plin. 33, 1, 6, § 17; cf.: nec fuit alia gemma apud antiquos usu frequentior, id. 37, 7, 31, § 106: frequentior fama, Liv. 2, 32, 3: sententia, held or adopted by many, Plin. Ep. 2, 11, 6: frequens apud Graecos adagium, Gell. 1, 8, 4; cf. Quint. 8, 6, 37: id frequentius est, quam ut exemplis confirmandum sit, id. 4, 1, 75; 9, 2, 53: esse videatur, jam nimis frequens, octonarium incohat, id. 9, 4, 73.
      With a subject-clause: erat adhuc frequens senatoribus, si quid, etc. … loco sententiae promere, = usitatum, Tac. A. 2, 33: parere ergo exceptionem rei judicatae, frequens est, Dig. 44, 2, 6.
  2. II. Transf., of a multitude, assembled in great numbers, full, crowded, numerous: videt multos equites Romanos, frequentes praeterea cives atque socios, Cic. Verr. 1, 3, 7: refert etiam, qui audiant, frequentes an pauci an singuli, id. de Or. 3, 55, 211: major frequentiorque legatio, Liv. 5, 5, 10: senatus fuit frequentior quam, etc. … frequentes fuimus, omnino ad ducentos, Cic. Q. Fr. 2, 1, 1: senatus frequens convenit, id. Fam. 10, 12, 3; cf.: senatus frequens vocatu Drusi in curiam venit, id. de Or. 3, 1, 2; Plaut. Mil. 2, 6, 111; cf. also: frequentissimo senatu, Cic. Phil. 2, 38, 99: ad frequentiores consultatio dilata, Liv. 35, 7, 1: legem populi frequentis suffragiis abrogare, Cic. Brut. 62, 222: mane Germani frequentes ad eum in castra venerunt, in great numbers, Caes. B. G. 4, 13, 4; cf.: eodem conveniunt undique frequentes, id. ib. 7, 63, 6; id. B. C. 1, 13, 1: frequenti consessu, Suet. Aug. 44: convivio frequenti, id. Caes. 31; id. Tib. 61: frequenti auditorio, id. Claud. 41: equites Romani, qui frequentissimi in gradibus Concordiae steterunt, Cic. Phil. 7, 8, 21: huc postero die quam frequentissimi conveniunt, Caes. B. G. 4, 11, 5: frequens ibi hic piscis, Plin. 9, 59, 85, § 180: huc frequens Caementa demittit redemptor Cum famulis (poet. for famulis frequentibus), Hor. C. 3, 1, 34.
    1. B. Of places filled with a multitude, filled, full, crowded, populous, much frequented, well stocked (syn.: plenus, abundans).
      Constr. absol., with abl., and in Tac. also with gen.
          1. (α) Absol.: frequentissimum theatrum, Cic. Div. 1, 28 fin.: sic ut nulla (praefectura) tota Italia frequentior dici possit, more populous, id. Planc. 8, 21: ei processit, ut est frequens municipium magna multitudo, id. Phil. 2, 41, 106: Numidia, Sall. J. 78 fin.: celebre et frequens emporium, much frequented, Liv. 38, 18, 11: via, Ov. A. A. 1, 585; cf. compita, Hor. S. 2, 3, 26: ludi, id. Carm. Sec. 22; cf. pompa, Ov. A. A. 1, 147.
          2. (β) With abl. (since the Aug. per.): cum situm moeniaque et frequentem tectis urbem vidissent, Liv. 1, 9, 9: loca aedificiis, id. 31, 23, 5: Aegyptus multis (urbibus), Plin. 5, 9, 11, § 60: terra colubris, Ov. M. 4, 620: Sinuessa niveis columbis, id. ib. 15, 715: silva trabibus, id. ib. 8, 328; cf.: locus piceis ilicibusque, id. H. 16, 54: nemus agrestium pavonum multitudine frequens, Curt. 9, 2, 13: Nilus feris et beluis, Plin. 5, 9, 10, § 53: amnis vorticibus, Ov. M. 9, 106: vivarium piscibus, Col. 8, 16, 4: pharetra telis Lernaeis, Sen. Herc. Fur. 1233.
            Comp.: utra pars frequentior vicis esset, Liv. 35, 11, 5.
          3. * (γ) With gen.: quod talis silvae frequens fecundusque erat (mons), Tac. A. 4, 65.
            Hence, adv.: frĕ-quenter.
      1. 1. (Acc. to I.) Often, frequently (not freq. till after the Aug. per.): ut frequenter et assidue consequamur artis rationem studio et exercitatione, Auct. Her. 4, 56, 69: ad aliquem frequenter ventitare, Cic. Rep. 1, 9 (Moser, frequentes); cf.: gratior (erat) Alexandro frequenter in officinam ventitanti, Plin. 35, 10, 36, § 85: praecipue quidem apud Ciceronem, frequenter tamen apud Asinium, Quint. 1, 8, 11: frequenter in his etiam conjecturae locus est, nonnumquam tractatur aliqua finitio: aliquando etiam legales possunt incidere tractatus, id. 3, 8, 4: habet usum talis allegoriae frequenter oratio, sed raro totius, id. 8, 6, 47: continuo aut certe nimium frequenter, id. 9, 1, 11; opp. semper, id. 12, 1, 3; v. infra.
        Comp.: quod et M. Cicero scripto ad Brutum libro frequentius testatur, Quint. 1, 10, 4: haec ad conjecturam frequentius pertinent, sed interim ad jus quoque, id. 5, 10, 38: ne plebs frumentationum causa frequentius a negotiis avocaretur, Suet. Aug. 40: non alias missi cecidere frequentius ignes, Ov. F. 3, 287.
        Sup.: translatione frequentissime sermo omnis utitur, Cic. Or. 24, 81: non semper, etiamsi frequentissime, tuenda veritas erit, Quint. 2, 17, 36; Suet. Aug. 43.
      2. 2. (Acc. to II.) Numerously, in great numbers, by many (very rare): huic frequenter interceditur, Cic. Att. 1, 19, 5: Romam inde frequenter migratum est, Liv. 1, 11, 4.