Lewis & Short

perturbātĭo, ōnis, f. [perturbo], confusion, disorder, disturbance.

  1. I. Lit.: caeli (opp. serenitas), Cic. Div. 2, 45, 94: hostium, Vulg. 2 Macc. 13, 16.
  2. II. Trop.
    1. A. In gen., political disturbance, disorder, revolution: quid est enim aliud tumultus nisi perturbatio tanta, ut major timor oriatur? Cic. Phil. 8, 1, 3: quantas perturbationes et quantos aestus habet ratio comitiorum? id. Mur. 17, 35: cum enim omnes post interitum Caesaris novarum perturbationum causae quaeri viderentur, id. Fat. 1, 2: videtis, quo in motu temporum, quantā in conversione rerum ac perturbatione versemur, id. Fl. 37, 94: magna totius exercitūs perturbatio facta est, Caes. B. G. 3, 28.
    2. B. Mental or personal disturbance, disquiet, perturbation: motus atque perturbatio animorum atque rerum, Cic. Agr. 1, 8, 24: vitae et magna confusio, id. N. D. 1, 2, 3: rationis, id. Par. 3, 2, 26: valetudinis, id. Fam. 9, 3, 9.
    3. C. In partic., an emotion, passion: quae Graeci πάθη vocant, nobis perturbationes appellari magis placet, quam morbos, Cic. Tusc. 4, 5, 10: est igitur Zenonis haec definitio, ut perturbatio sit aversa a rectā ratione, contra naturam animi commotio: quidam brevius perturbationem esse appetitum vehementiorem, id. ib. 4, 6, 11: ex quā (vitiositate) concitantur perturbationes, quae sunt turbidi animorum concitatique motus, aversi a ratione et inimicissimi mentis vitaeque tranquillae, id. ib. 4, 15, 34: perturbationes sunt genere quatuor, partibus plures, aegritudo, formido, libido, laetitia, id. Fin. 3, 10, 35: impetu quodam animi et perturbatione magis, quam judicio aut consilio regi, id. de Or. 2, 42, 178: perturbationem afferre, id. Div. 1, 30, 62: in perturbationes atque exanimationes incidere, id. Off. 1, 7, 36; opp. to tranquillitas, id. ib. 1, 17, 66.