Lewis & Short

Parsing inflected forms may not always work as expected. If the following does not give the correct word, try Latin Words or Perseus.

grātŭlor, ātus, 1, v. dep. n. and a. [gratus].

  1. I. To manifest one’s joy, i. e. to wish a person joy, to congratulate; or to rejoice (freq. and class.; cf. grator).
    Constr., alicui, (alicui) de aliqua re or aliquid, quod, rarely in, pro aliqua re, aliqua re, alicui rei, an object-clause, or absol.: unum illud nescio, gratulerne tibi, an timeam, etc., Cic. Fam. 2, 5, 2; cf. id. ib. 2, 9, 1: gratulor tibi, mi Balbe, vereque gratulor, id. ib. 6, 12, 1: ipse mihi gratulatus sum, id. ib. 3, 11, 2: sibi, Vell. 2, 104, 3; Plin. Ep. 5, 15, 6: quod mihi de filia et de Crassipede gratularis, agnosco humanitatem tuam, Cic. Fam. 1, 7, 11; cf.: quod mihi de nostro statu, etc., gratularis: minime miramur, etc., id. ib. 1, 7, 7; 1, 7, 11: ego vero vehementer gratulor de judicio ambitus, id. ib. 3, 12, 1: legatio de victoria gratulatum venit, Liv. 45, 13, 12: Caesare interfecto M. Brutus Ciceronem nominatim exclamavit atque ei recuperatam libertatem est gratulatus, congratulated him on the restoration of liberty, Cic. Phil. 2, 12, 28; cf.: ei voce maxima victoriam gratulatur, id. Verr. 1, 7, 19: mihi gratulatus es illius diei celebritatem, id. Att. 5, 20, 1 (but cf. Krebs, Antibarb. p. 507): Sejanum oppressum, Suet. Claud. 6: Athenienses victoriam gratulabantur, Curt. 4, 8, 12: civitates quae gratulatae illi sibique victoriam fuerant, Just. 8, 3 init.: gratulor tibi pro amicitia nostra, Sall. J. 9, 2: tibi pro opportunitate temporis gratulor, quod, etc., Cic. Fam. 15, 14, 3; cf.: tamen, quod abes, gratulor, id. ib. 2, 5, 1; 4, 14, 1; 13, 73, 1; id. Sest. 8, 20; Curt. 6, 7, 15; 8, 12, 17; Tac. H. 4, 64; Suet. Tib. 9: tibi etiam in hoc gratulor, Cic. Planc. 37, 91; cf.: qua in re tibi gratulor ita vehementer, id. Fam. 6, 11, 1: temporibus nostris gratulare pro ingenio tali, Plin. Ep. 4, 27, 5: gratulor tibi affinitate viri mediusfidius optimi, Cael. ap. Cic. Fam. 8, 13, 1: vires ejus sibi accessisse gratulabatur, Just. 13, 5, 15; Val. Max. 3, 1, 2: tota mihi mente tibique Gratulor, ingenium non latuisse tuum, Ov. Tr. 1, 9, 54; cf.: ego me nunc denique natum Gratulor, congratulate myself, id. A. A. 3, 122: ipse mihi gratulatus sum, Cic. Fam. 3, 11, 2: gratulor victoriae suae, id. ib. 4, 8, 1: felicitati tuae, id. ib. 9, 14, 7: itaque inter se impii cives, quasi vicissent, gratulabantur, id. Phil. 12, 7, 18: neque enim regio fuit ulla, ex qua non publice ad me venerint gratulatum, id. Pis. 22, 51: laeto vultu gratulantes, id. Att. 8, 9, 2: gratulatum satis suo nomine, Liv. 45, 14, 4: cum gratulamur (in dicendo), Quint. 3, 4, 3: Gratulantes ex sententia, id. 8, 5, 1: gratulanti inter poenam, congratulating himself, Suet. Tib. 60: elemento gratulor, Juv. 15, 86.
  2. II. To give thanks, render thanks, to thank, esp. a deity, = grates, gratias agere (mostly ante-class.): Juppiter, tibi, summe, tandem male re gesta gratulor, Enn. ap. Non. 116, 30 (Trag. v. 242 Vahl.); cf.: eamus Jovi maximo gratulatum, Scip. Afric. ap. Gell. 4, 18, 3: gratulor divis, Afran. ap. Prisc. p. 804, and ap. Non. 116, 33: deos gratulando obtundere, Ter. Heaut. 5, 1, 6: dis immortalibus, M. Cato ap. Cic. Fam. 15, 5, 2: quapropter illi dolori gratulor, Quint. 6 praef. § 8 Spald.