Ab Urbe Condita 21.40–41
A speech by Scipio
[40] »Sī eum exercitum, mīlitēs, ēdūcerem in aciem quem in Galliā mecum habuī, supersēdissem loquī apud uōs; quid enim adhortārī rēferret aut eōs equitēs quī equitātum hostium ad Rhodănum flūmen ēgregiē uīcissent, aut eās legiōnēs cum quĭbus fugientem hunc ipsum hostem secūtus cōnfessiōnem cēdentis ac dētrăctantis certāmen prō uictōriā habuī? Nunc quia ille exercitus, Hispāniae prōuinciae scrīptus, ibi cum frātre Cn. Scīpiōne meīs auspiciīs rem gerit ubi eum gerere senātus populusque Rōmānus uoluit, ego, ut cōnsulem dŭcem aduersus Hannibalem ac Poenōs habērētis, ipse mē huic uoluntāriō certāminī obtulī, nŏuō imperātōrī apud nouōs mīlitēs pauca uerba facienda sunt. Nē genus bellī nēue hostem ĭgnōrētis, cum īis est uōbīs, mīlitēs, pŭgnandum quōs terrā marīque priōre bellō uīcistis, ā quĭbus stipendium per uīgintī annōs exēgistis, ā quibus capta bellī praemia Sicĭliam ac Sardĭniam habētis. Erit igitur in hōc certāmine ĭs uōbīs illīsque animus quī uictōribus et uictīs esse solet. Nec nunc illī quia audent sed quia necesse est pugnātūrī sunt, quī plūrēs paene perierint quam supersint; nisi crēditis, quī exercitū incolumī pugnam dētractāuēre, eōs duābus partibus pĕditum equitumque in trānsitū Alpium āmissīs plūs speī nactos esse. At enim paucī quidem sunt sed uigentēs animīs corporibusque, quōrum rōbŏra ac uīrēs uix sustinēre uīs ūlla possit. Effigiēs immō, umbrae hominum, fămē, frīgŏre, inlŭuiē, squālōre ēnectī, contūsī ac dēbilitātī inter saxa rūpēsque; ad hoc praeūstī artūs, nĭue rĭgentēs neruī, membra torrida gĕlū, quassāta frāctaque arma, claudi ac dēbilēs equī. Cum hōc equite, cum hōc pedite pugnātūrī estis; reliquiās extrēmās hostis, non hostem habētis, ac nihil magis uereor quam nē cui, uōs cum pugnāueritis, Alpēs uīcisse Hannibalem uideantur. Sed ita forsitan decuit, cum foederum ruptōre duce ac populō deōs ipsōs sine ūllā hūmānā ope committere ac prōflīgāre bellum, nōs, quī secundum deōs uiolātī sumus, commissum ac prōflīgātum cōnficere.
[41] »Nōn uĕreor nē quis mē haec uestrī adhortandī causā măgnificē lŏquī exīstimet, ipsum aliter animō adfectum esse. Licuit in Hispāniam, prōuinciam meam, quō iam prŏfectus eram, cum exercitū īre meō, ubī et frātrem cōnsĭliī participem ac perīculī socium habērem et Hasdrubalem potius quam Hannibalem hostem et minōrem haud dubiē mōlem belli; tamen, cum praeterueherer nāuibus Galliae ōram, ad fāmam huius hostis in terram ēgressus, praemissō equitātū ad Rhŏdănum mōuī castra. Equestrī proeliō, quā parte cōpiārum cōnserendī mănum fortūna data est, hostem fūdī; pĕditum agmen, quod in mŏdum fugientium raptim agēbatur, quia adsequī terrā non poteram, regressus ad nāuēs quantā măximē potuī celeritāte tantō măris terrārumque circuitū, in rādīcibus prope Alpium huic timendō hostī obuius fuī. Vtrum, cum dēclīnārem certamen, imprōuĭdus incidisse uideor an occurrere in uestīgiīs eius, lacessere ac trahere ad dēcernendum? Experīrī iuuat utrum aliōs repentē Carthāginiēnsēs per uīgintī annōs terra ēdiderit an iīdem sint quī ad Aegātes pŭgnāuērunt īnsulās et quōs ab Erȳce duodēuīcēnīs dēnāriīs aestimātōs ēmīsistis, et utrum Hannibal hic sit aemulus itinerum Herculis, ut ipse fert, an uectīgālis stipendiāriusque et seruus populī Rōmānī ā patre relictus. Quem nisi Saguntīnum scelus agitāret, respiceret profectō, sī nōn patriam uictam, domum certē patremque et foedera Hamilcaris scrīpta manū, quī iussus ab cōnsule nostrō praesidium dēdūxit ab Erȳce, quī grăuēs imposĭtās uictīs Carthāginiēnsibus lēgēs frĕmēns maerēnsque accēpit, quī dēcēdēns Siciliā stipendium populō Rōmānō dăre pactus est. Itaque uōs ego, mīlitēs, nōn eō sōlum animō quō aduersus aliōs hostēs solētis pugnāre uelim, sed cum indignātiōne quādam atque īrā, uelut sī seruōs uideātis uestrōs arma repentē contrā uōs ferentēs. Licuit ad Erȳcem clausōs ultimō suppliciō hūmānōrum, famē interficere; licuit uictrĭcem clăssem in Āfricam trāicere atque intrā paucōs diēs sine ūllō certāmine Carthāginem dēlēre; ueniam dedimus precantibus, ēmīsimus ex obsidiōne, pācem cum uictīs fēcimus, tūtēlae deinde nostrae dūximus, cum Āfricō bellō urgērentur. Prō hīs impertītīs furiōsum iuuenem sequentēs oppugnātum patriam nostram ueniunt. Atque utinam prō dĕcŏre tantum hŏc uōbīs et nōn prō salūte esset certāmen. Nōn dē possessiōne Siciliae ac Sardiniae, dē quibus quondam agēbatur, sed prō Ĭtaliā uōbīs est pugnandum. Nec est alius ab tergō exercitus quī, nisi nōs uincimus, hostī obsistat, nec Alpēs aliae sunt, quās dum superant, comparārī nŏua possint praesidia; hīc est obstandum, mīlitēs, uelut sī ante Rōmāna moenia pugnēmus. Vnusquisque sē nōn corpus suum sed coniugem ac līberos paruōs armīs prōtegere putet; nec domesticās sōlum agitet cūrās sed identidem hōc animō repŭtet nostrās nunc intuērī manūs senātum populumque Rōmānum: quālis nostra uīs uirtūsque fuerit, tālem deinde fortūnam illīus urbis ac Rōmānī imperiī fore.«
Back to the index.