De Bello Gallico 6.26–28
[26] Est bōs cervī figūrā, cuius ā mediā fronte inter aurēs ūnum cornū exsistit excelsius magisque dīrēctum hīs, quae nōbīs nōta sunt, cornibus: ab eius summō sīcut palmae rāmīque lātē diffunduntur. Eadem est fēminae marisque nātūra, eadem fōrma magnitūdōque cornuum.
[27] Sunt item, quae appellantur alcēs. Hārum est cōnsimilis capris figūra et varietās pellium, sed magnitūdine paulō antecēdunt mutilaeque sunt cornibus et crūra sine nōdīs articulīsque habent. Neque quiētis causā prōcumbunt neque, sī quō adflīctae cāsū concidērunt, ērigere sēsē aut sublevāre possunt. Hīs sunt arborēs prō cubīlibus: ad eās sē applicant atque ita paulum modo reclinātae quiētem capiunt. Quārum ex vestigiīs cum est animadversum ā vēnātōribus, quō sē recipere cōnsuerint, omnēs eō locō aut ab rādīcibus subruunt aut accīdunt arborēs, tantum ut summa speciēs eārum stantium relinquātur. Hūc cum se cōnsuetūdine reclināvērunt, īnfīrmās arborēs pondere adflīgunt atque ūnā ipsae concidunt.
[28] Tertium est genus eōrum, quī ūrī appellantur. Hī sunt magnitūdine paulō īnfrā elephantōs, speciē et colōre et figūrā taurī. Magna vīs eōrum est et magna vēlōcitās, neque hominī neque ferae quam cōnspēxērunt parcunt. Hōs studiōsē foveīs captōs interficiunt. Hōc sē labōre dūrant adulēscentēs atque hōc genere vēnātiōnis exercent, et quī plūrimōs ex hīs interfēcērunt, relātīs in pūblicum cornibus, quae sint testimōniō, magnam ferunt laudem. Sed adsuēscere ad hominēs et mānsuēfierī nē parvulī quidem exceptī possunt. Amplitūdō cornuum et figūra et speciēs multum ā nostrōrum boum cornibus differt. Haec studiōsē conquīsīta ab lăbrīs argentō circumclūdunt atque in amplissimīs epulīs prō pōculīs ūtuntur.
Back to the index.