Lewis & Short

quō, adv. [prop. dat. or abl. of qui].

  1. I. Where (rare but class.): respondit, se nescire, quo loci esset, Cic. Att. 8, 10: quo loci illa nasceretur, id. Div. 2, 66, 135: mitte sectari rosa quo locorum Sera moretur, Hor. C. 1, 38, 3.
    1. B. Trop.
      1. 1. For which reason, wherefore, whence: miscella (uva) multo ante coquitur: quo prior legenda, Varr. R. R. 1, 54: anseres voraces sunt naturā: quo temperandum iis, id. ib. 3, 10, 5: quo aequior sum Pamphilo, Si, etc., Ter. And. 2, 5, 18; Cic. de Or. 2, 6, 25: quo magis hoc philosopho faciendum est, id. Fin. 3, 2, 4; id. Lael. 23, 86: quo factum est, ut, etc., Nep. Milt. 7, 4; id. Them. 3, 4.
      2. 2. For the reason that, because: non edepol quo te impudicam crederem, Plaut. Am. 3, 2, 32: quod scribis, non quo ipse audieris, sed te ipsum putare, me, Cic. Att. 10, 1, 3: non quo libenter male audiam, sed quia, etc., id. de Or. 2, 75, 305: non eo dico, quo mihi veniat in dubium, id. Quint. 2, 5: neque eo nunc dico, quo quidquam illum senserim, Ter. Heaut. 3, 2, 43: non pol, quo quemquam plus amem, Eo feci, sed, id. Eun. 1, 2, 16.
  2. II. To or in which place, whither, where (rel. and interrog): dolia, quo vinaceos condat, Cato, R. R. 10, 2: quo, quo, scelesti, ruitis? Hor. Epod. 7, 1: locus, quo exercitui aditus non erat, Caes. B. G. 2, 16: non longius hostes aberant, quam quo telum adici potest, id. ib. 2, 21; Cic. Fam. 3, 5, 3.
    Of persons, to whom: dabo parasitum inanem, quo recondas reliquias, Plaut. Stich. 1, 3, 79: quo illae nubent? id. Aul. 3, 5, 13: quo lubeat, nubant, id. ib.: hominem beatum, quo illae pervenibunt divitiae! Pompon. ap. Non. 508, 6: homo apud eos, quo se contulit, gratiosus, Cic. Verr. 2, 4, 18, § 38.
    With gen.: quo gentium, where in the world, Plaut. Bacch. 4, 7, 33; id. Rud. 3, 5, 44: quo terrarum, Liv. 39, 54, 8; cf.: ne hodie quidem scire videmini, quo amentiae progressi sitis, how far, to what pitch, id. 28, 27.
    1. B. Trop., to what end, for what purpose, wherefore, why: quid hoc homine facias? aut quo civem importunum, aut quo potius hostem tam sceleratum reserves? Cic. Sest. 13, 29: quo tantam pecuniam? id. Verr. 2, 2, 55, § 137: dixit profecto, quo vellet aurum, id. Cael. 21, 53: nescis, quo valeat nummus? quem praebeat usum? what money is good for, Hor. S. 1, 1, 73: quo mihi fortunam, si non conceditur uti? id. Ep. 1, 5, 12; Cic. Fam 7, 23, 2; Ov. Am. 3, 4, 41.
      1. 2. Transf., to the end that, in order that, so that, that: quo deteriores anteponantur bonis, Plaut. Poen. prol. 38; Ter. And. 3, 1, 14: id adjuta me, quo id flat facilius, id. Eun. 1, 2, 70: quo mare finiat iram, Ov. H. 18, 203: fraus mea quid petiit, nisi quo tibi jungerer uni? id. ib. 20, 23: hi omnes Athenas se contulerunt, non quo sequerentur otium, Nep. Pelop. 2, 1: quo ne, = ut ne: sed eo vidisti multum, quod praefinisti, quo ne pluris emerem, Cic. Fam. 7, 2, 1: cautum erat, quo ne plus auri et argenti facti, quo ne plus signati argenti et aeris domi haberemus, Liv. 34, 9.
  3. III. Indef., with si, etc., to any place, anywhither: si quo tu me ire vis, Plaut. Aul. 2, 4, 5: si quando Romam aliove quo mitterent legatos, Liv. 38, 30: si quo erat longius prodeundum, Caes. B. G. 2, 48; Cic. Att. 8, 3, 7.

quō-mŏdŏ, or quō mŏdŏ (in tmesi: quo tu me modo voles esse, Plaut. Cist. 1, 1, 48; Curt. 6, 4, 14), adv., in what manner, in what way, how.

  1. I. Interrog.: Quomodo? Quantum poposcerit Apronius? Cic. Verr. 2, 3, 10, § 25: Maecenas quomodo tecum? Hor. S. 1, 9, 43: quomodo palam factum est verbum istud? Vulg. Exod. 2, 14: at scin, quo modo tibi res se habet? Plaut. Aul. 1, 1, 8: cum fratre, an sine eo cum filio, an quomodo? Cic. Att. 8, 3, 5.
    1. B. In exclamations: quomodo se venditant Caesari! Cic. Att. 8, 16, 1: quomodo mortem filii tulit! id. Lael. 2, 9.
  2. II. Rel.: non meminisse nos ratus, quomodo trecentos Philippos vilico dederis, Plaut. Poen. 3, 1, 54: haec negotia quomodo se habeant, ne epistula quidem narrare audeo, Cic. Fam. 2, 5, 1: quomodo homines non inepti loquuntur, id. ib. 7, 5, 3: quo modo nunc se istorum artes habent, id. de Or. 2, 32, 140: se aliquam rationem inituros, quomodo ab Hispanis sumant, Liv. 23, 48.
    1. B. Esp. corresp. to sic, in what manner, in the same manner, even as: et quo modo hoc est consequens illi, sic illud huic. Cic. Tusc. 5, 7, 18: quo modo in omni vită praecipitur, sic, id. Off. 1, 38, 136.
  3. III. Indef. for quocumque modo, in whatever way: quo modo potuissem, te convenissem, Cic. Fam. 5, 20, 1 (B. and K. ex conj. quoquo modo).

quō-quō, or, separated, quō quō, adv. [quisquis], to whatever place, whithersoever (class.): quoquo ibo, Plaut. Aul. 3, 3, 1: quoquo venias, id. ib. 3, 5, 31; id. Curc. 5, 3, 22: quoquo hic spectabit, eo tu spectato simul, id. Ps. 3, 2, 69: quoquo sese verterint Stoici, Cic. Div. 2, 9, 24.
With gentium: quoquo hinc abducta est gentium, to whatever place in the world she has been carried off, Plaut. Merc. 5, 2, 17; cf.: quoquo terrarum, Ter. Phorm. 3, 3, 18.