Lewis & Short

No entries found. Showing closest matches:

fors, fortis, f. [fero, to bring, whence fortuna, v. Curt. Gr. Etym. p. 300 sq.], chance, hap, luck, hazard.

  1. I. Subst.
    1. A. As an appellative noun (used only in the nom. and abl.; syn.: fortuna, casus, sors): quo saxum impulerit fors, eo cadere Fortunam autumant, Pac. ap. Auct. Her. 2, 23, 36 (Trag. Rel. v. 368 Rib., who regards this verse as spurious); cf.: quibus natura prava magis quam fors aut fortuna obfuit, Att. ap. Non. 425, 13 (Trag. Rel. ed. Rib. v. 110): cui parilem fortuna locum fatumque tulit fors, Lucil. ap. Non. 425, 15; cf. also: casumque timent quem cuique ferat fors, Lucr. 3, 983 Lachm. N. cr.: unum hoc scio: Quod fors feret, feremus aequo animo, Ter. Phorm. 1, 2, 88: sed haec, ut fors tulerit, Cic. Att. 7, 14 fin.: sed haec fors viderit, id. ib. 14, 13, 3; 4, 10, 1: quam sibi sortem Seu ratio dederit, seu fors objecerit, Hor. S. 1, 1, 2: quia tam incommode illis fors obtulerat adventum meum, Ter. Hec. 3, 3, 10: telum quod cuique fors offerebat, arripuit, Cic. Verr. 2, 4, 43; Hor. S. 1, 6, 54; 2, 1, 59: forte quadam divinitus super ripas Tiberis effusus lenibus stagnis, Liv. 1, 4, 4: fors fuit, ut, etc., it happened that, Gell. 12, 8, 2: fors fuat pol! so be it! God grant it! Ter. Hec. 4, 3, 4; post-class.: fors fuat, ut his remediis convalescamus, Symm. Ep. 2, 7; Aus. Ep. 16: fors fuat, an, etc., it might so happen that; perchance, i. q. forsitan, Symm. Ep. 1, 39; 4, 28 and 29; cf. also: pretio fors fuat officiove, etc., perhaps, Sid. Ep. 9, 7 (but not in Lucr. 1, 486, v. Lachm. ad h. l.).
    2. B. Personified, Fors, the goddess of chance: dea Fors, Ov. F. 6, 775; also in the connection Fors Fortuna, whose temple was situated on the Tiber, outside of the city: vosne velit an me regnare, era quidve ferat Fors, Virtute experiamur, Enn. ap. Cic. de Off. 1, 12, 38 (Ann. v. 203 ed. Vahl.); so, sit sane Fors domina campi, Cic. Pis. 2, 3: fors, in quo incerti casus significantur magis (different from Fortuna), id. Leg. 2, 11 fin. Mos. N. cr.: sed de illa ambulatione Fors viderit, aut si qui est qui curet deus, id. Att. 4, 10, 1: saeva, Cat. 64, 170: dies Fortis Fortunae appellatus ab Servio Tullio rege, quod is fanum Fortis Fortunae secundum Tiberim extra urbem Romam dedicavit Junio mense, Varr. L. L. 6, § 17 Müll.; cf.; aedis Fortis Fortunae, Liv. 10, 46, 14; Tac. A. 2, 41: Fortunae Fortis honores, Ov. F. 6, 773: o Fortuna! o Fors Fortuna! quantis commoditatibus hunc onerastis diem! Ter. Phorm. 5, 6, 1 (quoted by Varr. ap. Non. 425, 19; for Cic. Div. 2, 7, 18, v. II. B. 1. infra).
  2. II. Adverb., in the nom. and abl.
    1. A. fors, ellipt., for fors sit, it might happen, i. e. perchance, perhaps, peradventure (only poet. and in post-class. prose): similiter fors, cum sit nominativus, accipitur pro adverbio, Prisc. p. 1015 P.: et fors aequatis cepissent praemia rostris, Ni, etc., Verg. A. 5, 232; 6, 535: cesserit Ausonio si fors victoria Turno, if perchance, id. ib. 12, 183; Val. Fl. 3, 665; Tert. ad Uxor. 2, 2.
      Esp. in the connection fors et, i. q. fortasse etiam, perhaps too: iste quod est, ego saepe fui, sed fors et in hora Hoc ipso ejecto carior alter erit, Prop. 2, 9, 1: et nunc ille quidem spe multum captus inani, Fors et vota facit cumulatque altaria donis, Verg. A. 11, 50; 2, 139: fors et Debita jura vicesque superbae Te maneant ipsum, Hor. C. 1, 28, 31; Stat. S. 3, 4, 4.
      Less freq.: fors etiam, Val. Fl. 4, 620.
    2. B. forte, by chance, by accident, casually, accidentally; freq. with casu, temere, fortuna (freq. and class.).
      1. 1. Lit.: quid est tandem, quod casu fieri aut forte fortuna putemus? etc., Cic. Div. 2, 7, 18: forte fortuna per impluvium huc despexi in proximum, Plaut. Mil. 2, 3, 16; Ter. Eun. 1, 2, 54; Plaut. Bacch. 4, 8, 75: aut forte omnino ac fortuna vincere bello: Si forte et temere omnino, quid cursum ad honorem? Lucil. ap. Non. 425, 16 sq.: si forte, temere, casu aut pleraque fierent aut omnia, etc., Cic. Fat. 3, 6; cf.: nisi ista casu nonnumquam, forte, temere concurrerent, id. Div. 2, 68, 141: quam saepe forte temere Eveniunt, quae non audeas optare, Ter. Phorm. 5, 1, 30; cf. Liv. 41, 2, 7: nec quicquam raptim aut forte temere egeritis, id. 23, 3, 3: perpulere, ut forte temere in adversos montes erigeret, 2, 31, 5; 25, 38, 12; 39, 15, 11: quibus forte temere humana negotia volvi persuasum est, Curt. 5, 11, 10: captivi quidam pars forte pars consilio oblati, Liv. 9, 31, 7: dumque hoc vel forte, vel providentia, vel utcumque constitutum rerum naturae corpus, etc., Vell. 2, 66, 5; cf.: mihi haec et talia audienti in incerto judicium est, fatone res mortalium et necessitate immutabili, an forte volvantur, Tac. A, 6, 22: si adhuc dubium fuisset, forte casuque rectores terris, an aliquo numine darentur, Plin. Pan. 1, 4: seu dolo seu forte surrexerit, parum compertum, Tac. H. 2, 42; cf.: seu forte seu tentandi causa, Suet. Aug. 6: donec advertit Tiberius forte an quia audiverat, Tac. A. 4, 54: cum casu diebus iis itineris faciendi causa, Puteolos forte venissem, Cic. Planc. 26, 65: cum cenatum forte apud Vitellios esset, Liv. 2, 4, 5: ibi cum stipendium forte militibus daretur, id. 2, 12, 6: forte aspicio militem, Plaut. Curc. 2, 3, 58; cf.: fit forte obviam mihi Phormio, Ter. Phorm. 4, 3, 11: rus ut ibat forte, id. ib. 63: forte ut assedi in stega, Plaut. Bacch. 2, 3, 44: lucernam forte oblitus fueram exstinguere, id. Most. 2, 2, 56: forte evenit, ut, etc., Cic. Clu. 51, 141; id. de Or. 2, 55, 224; Liv. 1, 7, 13: Tarenti ludi forte erant, Plaut. Men. prol. 29: erat forte brumae tempus, Liv. 21, 54, 7: et pernox forte luna erat, id. 32, 11, 9: per eos forte dies consul copias Larisam ducere tribunos militum jussit, i. e. it came to pass on one of those days, id. 36, 14, 1: per eosdem forte dies, etc., id. 37, 20, 1; 37, 34, 1; cf. Tac. A. 4, 59: in locum tribuni plebis forte demortui candidatum se ostendit, Suet. Aug. 10.
        So nearly = aliquando (mostly poet. and post-Aug.): forte per angustam tenuis vulpecula rimam repserat in cumeram frumenti, Hor. Ep. 1, 7, 29: ibam forte via sacra, id. S. 1, 9, 1; Mart. 1, 54, 7: forte quondam in disponendo mane die praedixerat, etc., Suet. Tib. 11; Aur. Vict. de Caes. 17, 5.
      2. 2. Transf., to denote uncertainty, corresp. to the Gr. ἄν, perhaps, perchance, peradventure.
        1. a. In conditional and causal sentences.
          1. (α) With si: irae si quae forte eveniunt hujusmodi, Plaut. Am. 3, 2, 60: si quis vestrum, judices, aut eorum qui assunt, forte miratur, etc., Cic. Div. in Caecil. 1, 1: hicine vir usquam, nisi in patria, morietur? aut, si forte, pro patria? id. Mil. 38, 104: si forte est domi, Plaut. Bacch. 3, 5, 4; cf. id. Poen. 5, 2, 104; Liv. 1, 7, 6: si forte eos primus aspectus mundi conturbaverat, etc., Cic. N. D. 2, 35, 90: si te Latina forte deficient, id. Ac. 1, 7, 25: si qui me forte locus admonuerit, id. de Or. 3, 12, 47: si quae te forte res aliquando offenderit, id. Fam. 7, 17, 2: quod si forte ceciderint, id. Lael. 15, 53: si quando, si forte, tibi visus es irasci alicui, id. Rep. 1, 38 Mos. N. cr.; cf. id. de Or. 3, 12, 47.
            Rarely forte si: forte si tussire occepsit, ne sic tussiat, ut, etc., Plaut. As. 4, 1, 49: ita demum novatio fitforte si condicio vel sponsor vel dies adiciatur, Gai. Inst. 3, 177.
            Rarely with ellipsis of si: protinus Aeneas celeri certare sagitta invitat qui forte velint, i. e. si qui forte velint, Verg. A, 5, 485.
          2. (β) With nisi ironically: hoc te monitum, nisi forte ipse non vis, volueram, Plaut. Capt. 2, 2, 59: nemo fere saltat sobrius, nisi forte insanit, Cic. Mur. 6, 13: propensior benignitas esse debebit in calamitosos, nisi forte erunt digni calamitate, id. Off. 2, 18, 62; 3, 24, 93: is constantiam teneat; nisi forte se intellexerit errasse, etc., id. ib. 1, 33, 120: negare hoc, nisi forte negare omnia constituisti, nullo modo potes, id. Verr. 2, 3, 64, § 149: accedam ad omnia tua, Torquate; nisi memoria forte defecerit, id. Fin. 2, 14, 44.
            In indirect locution with an inf.: nisi forte clarissimo cuique plures curas, majora pericula subeunda, delenimentis curarum et periculorum carendum esse, Tac. A. 2, 33.
            Ironically, unless indeed, unless to be sure: Erucii criminatio tota, ut arbitror, dissoluta est, nisi forte exspectatis, ut illa diluam, quae, etc., Cic. Rosc. Am. 29, 82; cf.: immo vero te audiamus, nisi forte Manilius interdictum aliquod inter duo soles putat esse componendum, id. Rep. 1, 13: ortum quidem amicitiae videtis nisi quid ad haec forte vultis, id. Lael. 9, 32; id. Mil. 7, 17; 31, 84; id. Verr. 2, 3, 64, § 149; id. Leg. 1, 1, 2; id. N. D. 3, 18, 45; id. Fat. 16, 37; Sall. C. 20, 17; Quint. 10, 1, 70; Tac. H. 4, 74.
          3. (γ) With ne: ne quid animae forte amittat dormiens, Plaut. Aul. 2, 4, 24 and 26; Ter. Eun. 2, 2, 56: pacem ab Aesculapio Petas, ne forte tibi eveniat magnum malum, Plaut. Curc. 2, 2, 21: qui metuo, ne te forte flagitent, Cic. Fam. 9, 8, 1: metuens, ne forte deprehensus retraheretur, Liv. 2, 12, 4: comperisse me non audeo dicere, ne forte id ipsum verbum ponam, quod, etc., Cic. Fam. 5, 5, 2; id. Q. Fr. 1, 2, 2, § 4: ac ne forte hoc magnum ac mirabile esse videatur, hominem toties irasci, id. de Or. 2, 46, 191; id. Att. 2, 18, 2.
            Rarely with ut non instead of ne, Quint. 1, 3, 1.
        2. b. In relat. clauses (very rare): nisi si quispiamst Amphitruo alius, qui forte te hic absente tamen tuam rem curet, Plaut. Am. 2, 2, 195: unus in hoc non est populo, qui forte Latine reddere verba queat, Ov. Tr. 5, 7, 53: nam qui forte Stichum et Erotem emerit, recte videtur ita demonstrare, Gai. Inst. 4, 59; Aur. Vict. Caes. 10, 3; 39, 45.
        3. c. In gen. (rare; not in Cic., for in Off. 2, 20, 70, the true read. is: in uno illo aut, si forte, in liberis ejus manet gratia, B. and K.; and in the corrupt passage, id. Att. 10, 12, 5; Orelli reads: fortiter ac tempestive; Kayser, fortiter vel cum tempestate): quid si apud te veniat de subito prandium aut potatio Forte, aut cena, Plaut. Bacch. 1, 1, 47: neque solum alium pro alio pedem metrorum ratio non recipit, sed ne dactylum quidem aut forte spondeum alterum pro altero, Quint. 9, 4, 49: sive non trino forte nundino promulgata, sive non idoneo die, etc., id. 2, 4, 35: ut sciant, an ad probandum id quod intendimus forte respondeant, id. 5, 10, 122; cf. id. 7, 3, 20: quo casu licet uxori vel in omnes res, vel in unam forte aut duas (optare), Gai Inst. 1, 150; 4, 74: forte quid expediat, communiter aut melior pars Malis carere quaeritis laboribus, what may perhaps be of some use, Hor. Epod. 16, 15: alii nulli rem obligatam esse quam forte Lucio Titio, than for instance, Dig. 20, 1, 15, § 2; 30, 1, 67; 48, 22, 7, § 6; Gai. Inst. 3, 179.

* fortan, false read. for jam, Cic. Rep. 3, 35, 47.

fortassē (also fortassis, but rarely, and not in Caes.; Plaut. As. 2, 4, 86; id. Bacch. 4, 4, 20; Cic. Clu. 52, 144 Klotz, B. and K.; 71, 201 B. and K.; Hor. S. 1, 4, 131; 2, 7, 40; Plin. 2, 20, 18, § 82; 27, 12, 77, § 102; Traj. ap. Plin. Ep. 10, 63; Dig. 7, 1, 12, § 5; 11, 7, 14, § 9), adv. [forte an; cf.: forsan, fortan], perhaps, peradventure, probably, possibly: nescis tu fortasse, apud nos facinus quod natum est novum, Plaut. Mil. 2, 3, 10: dicam me hercule, et contemnar a te fortasse, cum tu, etc., Cic. Rep. 1, 19; 2, 34: in quo (genere) esse videbuntur fortasse angustiae, id. ib. 3, 33: fortasse dices: Quid ergo? id. Div. in Caecil. 12, 40: requiretur fortasse nunc, quemadmodum, etc., id. de Imp. Pomp. 9, 22: quaeret fortassis quispiam, displiceatur mihi, etc., id. Clu. 52, 144: fortasse dixerit quispiam, id. de Sen. 3, 8 (for which: forsitan quispiam dixerit, id. Off. 3, 6, 29): sed haec longiora fortasse fuerunt quam necesse, fuit, id. Fam. 6, 1, 7; cf. id. ib. 7, 3 fin.: sustines enim non parvam exspectationem imitandae industriae nostrae, magnam honorum, nonnullam fortasse nominis, id. Off. 3, 2, 6: poterimus fortasse dicere, id. Or. 5, 19: quod tamen fortasse non nollem, id. Fam. 2, 16, 2; cf.: L. Lucullus, qui tamen aliqua ex parte iis incommodis mederi fortasse potuisset, etc., id. de Imp. Pomp. 9, 26: puerum, inquies, et fortasse fatuum, id. Att. 6, 6, 2; cf.: otioso et loquaci et fortasse docto atque erudito, id. de Or. 1, 22, 102.
With sed: praeclaram illam quidem fortasse, sed a vita hominum abhorrentem, Cic. Rep. 2, 11; cf.: Marso fortasse, sed Romano facillimus, id. Div. 2, 33, 70; 2, 22, 50; id. Tusc. 1, 13, 30.
With nisi (for nisi forte): tu hoc: alius fortasse, quod in animadversione poenaque durior, nisi fortasse utrumque tu, id. ad Brut. 1, 15, 3.
With sed tamen, Plaut. As. 2, 4, 86; Cic. Rep. 2, 33; id. Off. 3, 21, 82; id. Sest. 5, 12.
With verum tamen, Cic. Verr. 1, 12, 35; id. Arch. 11, 28.
With quidem: id nos fortasse non perfecimus, conati quidem saepissime sumus, Cic. Or. 62, 210; so id. Tusc. 2, 17, 41: res enim fortasse verae, certe graves, id. Fin. 4, 3, 7.

      1. b. In Plaut. and Ter. ellipt., like fors, with a subject-clause: fortasse te illum mirari cocum, Quod venit atque haec attulit, it may be that, perhaps, Plaut. Merc. 4, 4, 42; id. As. 1, 1, 24; id. Ep. 2, 2, 111; id. Poen. 5, 2, 44; id. Truc. 3, 2, 12; Ter. Hec. 3, 1, 33; cf.: sic Plautus: Fortasse ted amare suspicarier. Nam veteres infinitivo modo adjungebant fortasse, Don. Ter. 1, 1; cf. ellipt. use: Q. unum illud mihi videris imitari, orationis genus. M. Velle fortasse; quis enim id potest imitari? Cic. Leg. 2, 7, 17.
      2. c. Ironically (cf. forte, 2, a. β and Gr. ἴσως): Ch. Prorsum nihil intellego. Sy. Hui, tardus es. Ch. Fortasse, Ter. Heaut. 4, 5, 29: sed ego fortasse vaticinor, et haec omnia meliores habebunt exituseos ego fortasse nunc imitor, Cic. Fam. 2, 16, 6; Plaut. As. 2, 4, 90.
      3. d. In designating numbers, about (in Cic. usually placed after the numeral): elegit ex multis Isocratis libris triginta fortasse versus Hieronymus, Cic. Or. 56, 190: Q. Pompeius biennio quam nos fortasse major, id. Brut. 68, 240: HS. D. milia fortasse, id. Verr. 2, 3, 50, § 118: fuimus una horas duas fortasse, id. Att. 7, 4, 2: fortasse circiter triennium, Plaut. Mil. 2, 3, 79: mercaris agrum, fortasse trecentis, aut etiam supra, nummorum milibus emptum, Hor. Ep. 2, 2, 164.

fortasse-an (sometimes written separately fortasse an), adv. [cf.: forsan, forsitan, fortan], perhaps, perchance (ante- and post-class.): fortassean sit, quos hic non mertet metus, Att. ap. Non. 138, 33; Sisenn. ib. 82, 6: de fructo, inquit, hoc dico, quod fortassean tibi satis sit, Varr. R. R. 3, 16, 10; 3, 6, 1: fortasse an pantherae quoque et leones non Africae bestiae dicerentur, id. L. L. 7, § 40 Müll.: fortassean dixerit, etc., Gell. 11, 9, 1: ea omnia comtius fortasse an dici potuerunt, fortius potuisse dici non videntur, id. 7, 3 fin.; 19, 8, 6.

fortassis, adv., v. fortasse init.

fortax, ācis, m., = φόρταξ (bearer), the basis on which a furnace rests, Cato, R. R. 38, 1.

fortē, adv., v. fors, II. B.

* fortesco, ĕre, v. inch. n. [fortis], to become brave: item notavimus, quod fortescere posuit (Laevius) pro fortem fieri, Gell. 19, 7, 8.

fortĭcŭlus, a, um, adj. dim. [id.], somewhat bold, brave, or resolute (very rare): quamvis idem (Epicurus) forticulum se in torminibus praebeat, * Cic. Tusc. 2, 19, 45; App. M. 8, p. 212, 32: carmina, Aus. Idyll. 3 fin.

fortĭfĭcātĭo, ōnis, f. [fortifico], a strengthening, fortifying (post-class.): corpori adhibere, Cael. Aur. Tard. 4, 3, 44.

fortĭfĭco, āre, v. a. [fortis-facio], to make strong, to strengthen, fortify (postclass.): corpora, Cael. Aur. Tard. 3, 2, 38; 3, 7, 91: dentes (with constringere), id. ib. 2, 4, 78.

fortis (archaic form FORCTIS, Fragm. XII. Tab. ap. Fest. s. v. sanates, p. 348 Müll.; cf. Paul. ex Fest. p. 84; and perh. also in the form FORCTUS; v. id. s. v. horctum, p. 102; cf. Müll. ad Fest. p. 320, b), e, adj. [Sanscr. dhar-; v. forma, firmus], strong, powerful.

  1. I. Physically (rare; syn.: firmus, strenuus, incolumis, animosus): ecquid fortis visa est (mulier), powerful, Plaut. Mil. 4, 3, 13: set Bacchis etiam fortis tibi vissast? id. Bacch. 2, 2, 38: sicut fortis equus, spatio qui saepe supremo Vicit Olympia, nunc senio confectus quiescit, a powerful horse, Enn. ap. Cic. de Sen. 5, 14 (Ann. v. 441 ed. Vahl.); so, equus, Lucr. 3, 8; 764; 4, 987; Verg. A. 11, 705.
    Poet. transf.: aquarum, Lucr. 6, 530: terrae pingue solumFortes invortant tauri, Verg. G. 1, 65: contingat modo te filiamque tuam fortes invenire, i. e. hearty, well, Plin. Ep. 4, 1 fin.; 4, 21, 4; 6, 4, 3: antecedebat testudo pedum LX., facta item ex fortissimis lignis, Caes. B. C. 2, 2, 4; so, ligna fortissima, Veg. 1, 24 fin.: invalidissimum urso caput, quod leoni fortissimum, Plin. 8, 36, 54, § 130: fortiores stomachi, id. 32, 7, 26, § 80: plantae fortiores fient, Pall. Febr. 24, 7: fortiorem illum (pontem) tueri, Auct. B. Alex. 19, 2: castra, Cic. Div. 1, 33, 72: aratra, Plin. Ep. 5, 6, 10: fortiora remedia, Tac. A. 1, 29: humeri, Val. Fl. 1, 434: vincula, Sen. Hippol. 34: sol (with medius), powerful, i. e. fierce, hot, id. Med. 588: fortiora ad hiemes frumenta, legumina in cibo, Plin. 18, 7, 10, § 60: (vites) contra pruinas fortissimae, id. 14, 2, 4, § 23.
  2. II. Mentally, strong, powerful, vigorous, firm, steadfast, stout, courageous, brave, manly, etc., answering to the Gr. ἀνδρεῖος (very freq. in all periods and sorts of composition).
    1. A. Of human beings: fortis et constantis est, non perturbari in rebus asperis nec tumultuantem de gradu deici, ut dicitur; sed praesenti animo uti et consilio, nec a ratione discedere, Cic. Off. 1, 23, 80: temperantia libidinem (aspernatur), ignaviam fortitudo: itaque videas rebus injustis justos maxime dolere, imbellibus fortes, id. Lael. 13, 47: gladiatores fortes et animosos et se acriter ipsos morti offerentes servare cupimus, id. Mil. 34, 92: rebus angustis animosus atque Fortis appare, Hor. C. 2, 10, 22: viri fortes et magnanimi, Cic. Off. 1, 19, 63: vir fortis et acris animi magnique, id. Sest. 20, 45: boni et fortes et magno animo praediti, id. Rep. 1, 5; 1, 3: sapientissimi et fortissimi, id. ib. 2, 34: vir liber ac fortis, id. ib. 2, 19: horum omnium fortissimi sunt Belgae, Caes. B. G. 1, 1, 3: fortissimus vir, id. ib. 2, 25, 1; 2, 33, 4; 3, 20, 2: hunc liberta securi Divisit medium, fortissima Tyndaridarum, Hor. S. 1, 1, 100: vis recte vivere? quis non? Si virtus hoc una potest dare, fortis omissis Hoc age deliciis, id. Ep 1, 6, 30: seu quis capit acria fortis Pocula, id. S. 2, 6, 69: cavit, ne umquam infamiae ea res sibi esset, ut virum fortem decet, an honorable or worthy man, Ter. And. 2, 6, 13; cf.: FORCTIS frugi et bonus, sive validus, Paul. ex Fest. p. 84 Müll.; and: HORCTUM et FORCTUM pro bono dicebant, id. p. 102: ego hoc nequeo mirari satis, Eum sororem despondisse suam in tam fortem familiamFamiliam optimam occupavit, so respectable, honorable a family, Plaut. Trin. 5, 2, 9; (cf. bonus): vir ad pericula fortis, Cic. Font. 15, 33: nondum erant tam fortes ad sanguinem civilem, Liv. 7, 40, 2: vir contra audaciam fortissimus, Cic. Rosc. Am. 30, 85: vidi in dolore podagrae hospitem meum fortiorem, id. Fragm. ap. Non. 527, 33: imperator in proeliis strenuus et fortis, Quint. 12, 3, 5: virum fortem ac strenuum scio dixisse, etc., Sall. C. 51, 16: si fortes fueritis in eo, quem nemo sit ausus defendere, if you had proceeded with vigor, energy, Cic. Verr. 2, 1, 1, § 3.
      Poet., with dat.: fugacibus, Ov. M. 10, 543; and with inf.: fortis et asperas Tractare serpentes, Hor. C. 1, 37, 26: contemnere honores, id. S. 2, 7, 86: aurum spernere fortior Quam cogere, id. C. 3, 3, 50; Stat. Th. 10, 906.
      Prov.: fortes fortuna adjuvat, fortune favors the brave, Ter. Phorm. 1, 4, 26; cf.: fortes enim non modo fortuna adjuvat, ut est in vetere proverbio, sed multo magis ratio, Cic. Tusc. 2, 4, 11: audendum est; fortes adjuvat ipsa Venus, Tib. 1, 2, 16: fortibus est fortuna viris data, Enn. ap. Macr. S. 6, 1 (Ann. v. 262 ed. Vahl.; for which: audentes fortuna iuvat, Verg. A. 10, 284; and: audentes deus ipse juvat, Ov. M. 10, 586); cf. also elliptically: sedulo, inquam, faciam: sed fortuna fortes; quare conare, quaeso, Cic. Fin. 3, 4, 16; id. Fam. 7, 25.
    2. B. Of animals (rare): fortes ad opera boves, Col. 6, 1, 2: bestiae et fortiora animalia, Lact. 6, 10, 13.
    3. C. Of inanim. and abstr. things: ex quo fit, ut animosior senectus sit quam adolescentia et fortior, Cic. de Sen. 22, 72: fortibus oculis, with eyes sparkling with courage, id. Att. 15, 11, 1: fortissimo et maximo animo ferre, id. Fam. 6, 13 fin.: animus, Hor. S. 2, 5, 20: pectus, id. Epod. 1, 14; id. S. 2, 2, 136: fortissimo quodam animi impetu, Cic. de Or. 3, 8, 31: acerrima et fortissima populi Romani libertatis recuperandae cupiditas, id. Phil. 12, 3, 7: in re publica forte factum, id. Att. 8, 14, 2: ut nullum paulo fortius factum latere posset, Caes. B. G. 3, 14, 8: fortia facta, Sall. C. 59, 6; id. J. 53, 8; Liv. 26, 39, 3; Curt. 7, 2, 38: opera, service, Liv. 40, 36, 11: consilia, id. 9, 11, 4; 25, 31, 6; Cic. Sest. 23, 57; Tac. H. 3, 67: solatia, id. A. 4, 8: nulla poterat esse fortior contra dolorem et mortem disciplina, Cic. Tusc. 2, 17, 41: acerrimae ac fortissimae sententiae, id. Cat. 3, 6, 13: oratio fortis et virilis, id. de Or. 1, 54, 231; cf.: genus dicendi forte, vehemens, id. ib. 3, 9, 32: non semper fortis oratio quaeritur, sed saepe placida, summissa, lenis, id. ib. 2, 43, 183: placidis miscentem fortia dictis, Ov. M. 4, 652: verba, Prop. 1, 5, 14.
      Hence, adv.: fortĭter.
      1. 1. (Acc. to I.) Strongly, powerfully, vigorously (rare): astringere, Plaut. Bacch. 4, 7, 25: verberare virgis uvas, Pall. Oct. 19.
        Comp.: sublatis fortius manibus, Petr. 9: fortius attrahere lora, Ov. R. Am. 398: ardere, id. M. 6, 708.
        Sup.: fortissime urgentes, Plin. 9, 8, 9, § 32: rigorem fortissime servat ulmus, id. 16, 40, 77, § 210.
      2. 2. (Acc. to II.) Strongly, powerfully, boldly, intrepidly, valiantly, bravely, manfully (very freq. in all periods and kinds of composition): quae (vincla, verbera, etc.) tulisse illum fortiter et patienter ferunt, Cic. Phil. 11, 3, 7; cf.: fortiter et sapienter ferre, id. Att. 14, 13, 3: fortiter excellenterque gesta, id. Off. 1, 18, 61: facere quippiam (with animose), id. Phil. 4, 2, 6: repudiare aliquid (with constanter), id. Prov. Cons. 17, 41: bellum gerere, id. Fl. 39, 98; cf.: sustinere impetum hostium, Caes. B. G. 2, 11, 4: perire, Hor. S. 2, 3, 42: absumptis rebus maternis atque paternis, manfully made away with, id. Ep. 1, 15, 27.
        Comp.: pugnare, Caes. B. G. 2, 26, 2: evellere spinas animo an agro, Hor. Ep. 1, 14, 4: et melius secat res, id. S. 1, 10, 15.
        Sup.: Dolabella injuriam facere fortissime perseverat, Cic. Quint. 8, 31: restitit hosti, Caes. B. G. 4, 12, 5.

fortĭter, adv., v. fortis fin.

fortĭtūdo, ĭnis, f. [fortis], strength.

  1. I. Physically (very rare).
    1. A. In gen.: haec feminalia de bysso retorta ob fortitudinem solent contexi, firmness, durability, Hier. Ep. 64, 10: galeae, Jul. Val. Rer. Gest. Al. 2, 25; cf. vini, Macr. S. 7, 6, 17.
    2. B. Bodily strength in men and animals: hircorum, Phaedr. 4, 16, 6: corporis, Macr. S. 7, 9, 5: nervorum, id. ib. 7, 11, 8.
      Absol. (opp. imbecillitas), Lact. 2, 2, 28; 2, 2, 67.
      Far more freq. and class.,
  2. II. Mentally, firmness, manliness shown in enduring or undertaking hardship; fortitude, resolution, bravery, courage, intrepidity (cf. virtus): fortitudo est considerata periculorum susceptio et laborum perpessio, Cic. Inv. 2, 54, 163: fortitudo est, inquit (Chrysippus), scientia rerum perferendarum vel affectio animi in patiendo ac perferendo summae legi parens sine timore, id. Tusc. 4, 24, 53; cf.: fortitudo est animi affectio, cum in adeundo periculo et in labore ac dolore patiens, tum procul ab omni metu, id. ib. 5, 14, 41: quae (fortitudo) est dolorum laborumque contemptioFortitudinem quoque aliquo modo expediunt, cum tradunt rationem neglegendae mortis, perpetiendi doloris, id. Off. 3, 33, 117: fortitudo est rerum magnarum appetitio et rerum humilium contemptio et laboris cum utilitatis ratione perpessio, Auct. Her. 3, 2, 3; cf. ib. 4, 25, 35: probe definitur a Stoicis fortitudo, cum eam virtutem esse dicunt propugnantem pro aequitate, Cic. Off. 1, 19, 62 sq.: magnitudinis animi et fortitudinis est, nihil extimescere, omnia humana despicere, nihil quod homini accidere possit intolerandum putare, id. ib. 3, 27, 100: unde in laboribus et periculis fortitudo? id. Rep. 1, 2: illae sunt solae virtutes imperatoriae, labor in negotiis, fortitudo in periculis, industria in agendo, etc., id. de Imp. Pomp. 11, 29: hoc sentire prudentiae est: facere fortitudinis, id. Sest. 40, 86: pro multitudine hominum et pro gloria belli atque fortitudinis, angustos se fines habere arbitrabantur (Helvetii), * Caes. B. G. 1, 2 fin.: fortitudinem Gallorum Germanorumque miramur, Quint. 8, 4, 20: malarum rerum audacia fortitudo vocatur, Sall. C. 52, 11.
    In plur.: sunt igitur domesticae fortitudines non inferiores militaribus, proofs of valor, i. e. valiant decds, Cic. Off. 1, 2 fin.; Vitr. 10, 22.

* fortĭuscŭlus, a, um, adj. dim. [fortis.; cf. forticulus], somewhat strong or powerful, Sutrius ap. Fulg. Myth. 3, 8.

fortŭī̆tō and fortŭī̆tū, advv., v. fortuitus fin.

fortŭī̆tus (i long, Hor. C. 2, 15, 17; Phaedr. 2, 4, 4; Aus. Sept. Sap. de Solon. 3; short, Petr. Poët. Sat. 135; Juv. 13, 225; Manil. 1, 182), a, um, adj. [forte; analog. with gratuitus], that takes place by chance or accident, casual, accidental, fortuitous (rare but class.): concursio rerum fortuitarum, Cic. Top. 19, 73; cf.: concursus atomorum, id. N. D. 1, 24, 66: concursu quodam fortuito, id. ib. 1, 24, 66: cespes, Hor. C. 2, 15, 17: lutum, Petr. 135: contubernium, Phaedr. 2, 4, 4: subita et fortuita oratio, Cic. de Or. 1, 33, 150: bonum, id. N. D. 3, 36, 87: praesensiones non fortuitae (shortly before: non id fortuito accidisse), id. Div. 2, 53, 109; cf. id. ib. 2, 7, 19: clamores, Quint. 10, 3, 30: pugna, id. 6, 5, 10: sermo, id. 10, 7. 13: nihil esse inordinatum atque fortuitum, id. 1, 10, 46.
In neutr. absol.: etiam illa fortuita aderant omnia, Quint. 6 praef. § 11; 6, 1, 5: fortuitorum laus brevior, id. 3, 7, 12: nihil tam capax fortuitorum quam mare, Tac. A. 14, 3; 15, 48.
Hence, adv.: fortŭī̆to (post-class. access. form fortŭī̆tu, Lact. 1, 2; Vulg. Num. 35, 22. Also found in some MSS. and edd. in Plaut. Aul. 2, 1, 41; cf. Madv. ad Cic. Fin. 5, 11, 33; Hand, Turs. II. 743; but Ellendt defends it, ad Cic. de Or. 1, 24, 111), by chance, accidentally, fortuitously, casually (very freq.; syn.: casu, forte, temere): ut mihi ne in deum quidem cadere videatur, ut sciat, quid casu et fortuito futurum sit, Cic. Div. 2, 7, 18: non enim temere nec fortuito sati et creati sumus, id. Tusc. 1, 49, 118: temere ac fortuito, id. Or. 55, 186; id. Off. 1, 29, 103; Liv. 2, 28, 1; reversing the order: partitio non est fortuito nec temere facta, Cic. Sull. 4; 13: non fortuito sed consilio, id. Rep. 2, 16 fin.: non fortuito aut sine consilio, Caes. B. G. 7, 20, 1: donata consulto, non fortuito nata, Cic. Leg. 1, 8, 25: immoderate et fortuito, id. Univ. 13: sive major aliqua causa atque divinior hanc vim ingenuit: sive hoc ita fit fortuito, id. Fin. 5, 11, 33: quod verbum tibi non excidit fortuito: scriptum, meditatum, cogitatum attulisti, id. Phil. 10, 2 fin.: fortuito in sermonem incidisse, id. de Or. 1, 24, 111; cf.: fortuito aliquid concluse apteque dicere, id. Or. 53, 177.

fortūna, ae (archaic gen. sing. fortunas, like familias, escas, vias, etc., Naev. ap. Prisc. p. 679 P.), f. [lengthened from fors; cf. Nep-tunus, v. Corss. Ausspr. 1, 434], chance, hap, luck, fate, fortune (good or ill; syn.: casus, fors; fatum, providentia).

  1. I. In gen.: quid est enim aliud fors, quid fortuna, quid casus, quid eventus, nisi cum sic aliquid cecidit, sic evenit, ut vel non cadere atque evenire, vel aliter cadere atque evenire potuerit? quo modo ergo id, quod temere fit caeco casu et volubilitate fortunae, praesentiri et praedici potest? Cic. Div. 2, 6, 15: si haec habent aliquam talem necessitatem: quid est tandem quod casu fieri aut forte fortuna putemus? Nihil enim est tam contrarium rationi et constantiae quam fortuna: ut mihi ne in deum quidem cadere videatur, ut sciat, quid casu et fortuito futurum sit. Si enim scit, certe illud eveniet: sin certe eveniet, nulla fortuna est: est autem fortuna: rerum igitur fortuitarum nulla praesensio est, etc., id. ib. 2, 7, 18 sq.: sed haec fortuna viderit, quoniam ratio non gubernat, id. Att. 14, 11, 1: vir ad casum fortunamque felix, id. Font. 15 fin.: si tot sunt in corpore bona, tot extra corpus in casu atque fortunaplus fortunam quam consilium valere, id. Tusc. 5, 9, 25; cf.: (bona) posita non tam in consiliis nostris quam in fortunae temeritate, id. Lael. 6, 20: adversante fortuna, id. Rep. 2, 16 fin.; id. Mur. 31, 64: quorum ego causa timidius me fortunae committebam, id. Att. 9, 6, 4: fortunae rotam pertimescere, id. Pis. 10, 22: secundam fortunam pulcherrime: adversam aeque ferre, Sulp. ap. Cic. Fam. 4, 5, 6; cf.: prospera adversave fortuna, Cic. N. D. 3, 37, 89: spoliatam fortunam conferre cum florente fortuna, id. Pis. 16, 38: integra fortuna (opp. afflicta), id. Sull. 31 fin.: florentissima (opp. durior), id. Att. 10, 4, 4: non praecipua, sed par cum ceteris fortunae condicio, id. Rep. 1, 4: optima, id. ib. 3, 17 fin.: rei publicae fortuna fatalis, id. Sest. 7, 17: belli, Caes. B. C. 2, 6, 1; id. B. G. 1, 36, 3: se suas civitatisque fortunas ejus fidei permissurum, Caes. B. G. 5, 3 fin. (cf. II. B. 1. fin. infra.).
    Prov.: fortuna miserrima tuta est, Ov. P. 2, 2, 31: fortuna meliores sequitur, Sall. H. 1, 48, 15 (Dietsch): fortuna cum blanditur, captatum venit, Publ. Syr. 167 (Rib.): fortes fortuna adjuvat; v. fortis, II. A. fin.
    1. B. Personified: Fortuna, the goddess of fate, luck, or fortune, Fortune: He. Respice me. Er. Fortuna quod nec facit nec faciet me jubes, Plaut. Capt. 4, 2, 54: nequiquam tibi Fortuna faculam lucrifica adlucere volt, id. Pers. 4, 3, 47: quo in genere vel maxime est Fortuna numeranda, Cic. N. D. 3, 24, 61: heu, Fortuna, quis est crudelior in nos te deus? Hor. S. 2, 8, 61: saeviat atque novos moveat Fortuna tumultus, id. ib. 2, 2, 126: Fortunae fanum antiquum (Syracusis), Cic. Verr. 2, 4, 53, § 119: Fortunae in gremio sedens, id. Div. 2, 41, 85 sq.: bona Fortuna, id. Verr. 2, 4, 3 fin.: Malam Fortunam in aedis te adduxi meas, Plaut. Rud. 2, 6, 17: mala Fortuna, Cic. Leg. 2, 11, 28; id. N. D. 3, 25, 63: Fors Fortuna; v. fors: Fortunae filius, child of fortune, fortune’s favorite, Hor. S. 2, 6, 49; v. filius.
  2. II. In partic.
    1. A. Without secunda or adversa, either good luck or ill luck, according to the context.
      1. 1. For fortuna secunda, good luck, good fortune, prosperity: reliquum est, ut de felicitate pauca dicamusMaximo, Marcello, Scipioninon solum propter virtutem, sed etiam propter fortunam saepius imperia mandata, Cic. de Imp. Pomp. 16, 47: judicium hoc omnium mortalium est, fortunam a deo petendam, id. N. D. 3, 36, 88: diuturna cum fortuna, id. Div. 1, 20, 39: superbum se praebuit in fortuna, id. Att. 8, 4, 1: non solum ipsa fortuna caeca est, sed eos etiam plerumque efficit caecos, quos complexa est, id. Lael. 15, 54: a fortuna deseri, Caes. B. G. 5, 34, 2: fortunam habere, to succeed, Liv. 24, 34, 1: fortunam sibi facere, id. 39, 40, 4; cf.: fortunam sequi, Tac. H. 4, 78: habendam fortunae gratiam, quod, etc., Caes. B. C. 3, 73, 3: dum fortuna fuit, Verg. A. 3, 16: deos precetur et oret, Ut redeat miseris, abeat fortuna superbis, Hor. A. P. 201: ut tu fortunam, sic nos te feremus, id. Ep. 1, 8, 17: venimus ad summum fortunae, id. ib. 2, 1, 32: ut te Confestim liquidus fortunae rivus inauret, id. ib. 1, 12, 9: occidit Spes omnis et fortuna nostri Nominis, id. C. 4, 4, 71.
        Prov.: Fortunam citius reperias quam retineas, Publ. Syr. 168 (Rib.).
        Hence,
        1. b. Per fortunas, i. e. for heaven’s sake, Cic. Att. 5, 11, 1; 5, 13, 3; 3, 20, 1.
      2. 2. For fortuna adversa, ill luck, mishap, misfortune, adversity (very rare): Trojae renascens alite lugubri Fortuna tristi clade iterabitur, Hor. C. 3, 3, 62: ut arte Emendaturus fortunam, id. S. 2, 8, 85.
    2. B. = condicio, state, condition, circumstances, fate, lot (class.; a favorite expression of Cicero): est autem infima condicio et fortuna servorum, Cic. Off. 1, 13, 41; cf.: in infimi generis hominum condicione atque fortuna, id. Mil. 34, 92: (Lampsaceni) populi Romani condicione socii, fortuna servi, id. Verr. 2, 1, 32, § 81; so corresp. to condicio, Quint. 3, 8, 50: Aedui queruntur fortunae commutationem, Caes. B. G. 7, 63: ut non modo omnium generum, aetatum, ordinum omnes viri ac mulieres, omnis fortunae ac loci, sed, etc., Cic. Pis. 22, 52: homines infimā fortunā, id. Fin. 5, 19, 52: inferiorem esse fortunā, id. Fam. 13, 5, 2: spes amplificandae fortunae, id. Lael. 16, 59: cui cessit triplicis fortuna novissima regni, lot, share, Ov. M. 5, 368: Arruns Camillam Circuit et quae sit fortuna facillima temptat, opportunity, Verg. A. 11, 761: Gallus utrum avem, an gentem, an fortunam corporis significet, bodily condition (of a eunuch), Quint. 7, 9, 2.
      Plur.: quod si eo meae fortunae redeunt, abs te ut distrahar, Ter. Phorm. 1, 4, 23: omnes laudare fortunas meas, qui gnatum haberem tali ingenio praeditum, id. And. 1, 1, 71: ejus laudare fortunas, quod qua vellet ingredi posset, Cic. Tusc. 5, 39, 115: et secundas fortunas amittere coactus est, et in adversis sine ullo remedio permanere, id. Sull. 23, 66; Caes. B. G. 5, 3, 5; 6, 7, 6.
      1. 2. Transf., concr., fortunae, ārum, less freq. in the sing., property, possessions, goods, fortune.
          1. (α) Plur.: tum propter rei publicae calamitates omnium possessiones erant incertae: nunc deum immortalium benignitate omnium fortunae sunt certae, Cic. Rosc. Com. 12, 33: bona fortunaeque, id. Verr. 2, 1, 44, § 113: pecunia fortunaeque, id. Rosc. Am. 3, 7: fortunas morte dimittere, id. Tusc. 1, 6, 12: et honore et auctoritate et fortunis facile civitatis suae princeps, id. Rep. 2, 19: fortunis sociorum consumptis, Caes. B. G. 1, 11 fin.: fortunarum pericula, Quint. 4, 2, 122.
          2. (β) Sing.: quo mihi fortuna, si non conceditur uti? Hor. Ep. 1, 5, 12: nec mea concessa est aliis fortuna, Ov. Tr. 5, 2, 57: adiri nomen invidiosae fortunae Caesaris, Vell. 2, 60, 1 Ruhnk.: de fortuna, qua uterque abundabat, Quint. 6, 1, 50: fortunam in nominibus habere, Dig. 4, 7, 40 fin.

fortūnārĭus, a, um, adj. [fortuna], resulting from fortune, brought about by chance; n. as subst.: in haec et hujuscemodi fortunaria dispositis equis, Jul. Val. Rer. Gest. Alex. 1, 44.

fortūnātē, adv., v. fortuno, P. a. fin.

* fortūnātim, adv. [fortunatus], luckily, fortunately: fortunatim, feliciter ac bene vortat, Enn. ap. Non. 112, 2 (Ann. v. 112 ed. Vahl.).

fortūnātus, a, um, Part. and P. a., from fortuno.

fortūno, āvi, ātum, 1 (archaic form of the perf. subj. fortunassint, Afran. ap. Non. 109, 18), v. a. [fortuna, II. A. 1.], to make prosperous or fortunate, to make happy, to prosper, bless: prosperare, omnibus bonis augere, Non. l. l. (class.; most freq. in the P. a.); constr. usually (alicui) aliquid: St. Di fortunabunt vostra consilia! Ph. Ita volo, Plaut. Trin. 2, 4, 175: tibi patrimonium dei fortunent, Cic. Fam. 2, 2: eumque honorem tibi deos fortunare volo, id. ib. 15, 7; Liv. 34, 4 fin.: quod faxitis, deos velim fortunare, id. 6, 41, 12: quamcumque deus tibi fortunaverit horam, whatever happy hour Providence has allotted you, Hor. Ep. 1, 11, 22.
Absol.: deos ego omnes, ut fortunassint, precor, Afran. ap. Non. 1. 1.
Hence, fortūnātus, a, um, P. a., prospered, prosperous, lucky, happy, fortunate (syn.: beatus, felix).

  1. A. In gen.: salvus atque fortunatus semper sies, Plaut. Aul. 2, 2, 5: et miser sum et fortunatus, id. Capt. 5, 3, 16: qui me in terra aeque Fortunatus erit, si illa ad me bitet? id. Curc. 1, 2, 52: quam est hic fortunatus putandus, cui, etc., Cic. Rep. 1, 17: nec quicquam insipiente fortunato intolerabilius fieri potest, id. Lael. 15, 54: laudat senem et fortunatum esse dicit, id. Tusc. 3, 24, 57: mihi vero Cn. et P. Scipiones comitatu nobilium juvenum fortunati videbantur, id. de Sen. 9, 29: o hominem fortunatum! id. Quint. 25, 80: fortunate senex! Verg. E. 1, 47: fortunatus et ille deos qui novit agrestes, id. G. 2, 493: c fortunatam rem publicam! Cic. Cat. 2, 4, 7; cf.: o fortunatam natam me consule Romam, id. poët Fragm. ap. Quint. 9, 4, 41; 11, 1, 24; cf. also Juv. 10, 122: fortunatus illius exitus, Cic. Brut. 96, 329: vita, Hor. Ep. 1, 11, 14: ut nobis haec habitatio Bona, fausta, felix fortunataque eveniat, Plaut. Trin. 1, 2, 3 (v. felix).
    Comp.: ecquis me hodie vivit fortunatior? Ter. Eun. 5, 8, 1: Carneades dicere solitus est, nusquam se fortunatiorem quam Praeneste vidisse Fortunam, Cic. Div. 2, 41 fin.; Hor. A. P. 295.
    Sup.: Archelaüs, qui tum fortunatissimus haberetur, Cic. Tusc. 5, 12, 34: fortunatissimo proelio decertare, Vell. 2, 12, 5.
        1. (β) Poet., with gen.: fortunatus laborum, happy in his sufferings, Verg. A. 11, 416: fortunate animi! Stat. Th. 1, 638.
  2. B. In partic.
    1. 1. (Acc. to fortuna, II. B. 2.) In good circumstances, well off, wealthy, rich: gratia fortunati et potentis, Cic. Off. 2, 20, 69: apud Scopam, fortunatum hominem et nobilem, id. de Or. 2, 86, 352: quid vos hanc miseram ac tenuem sectamini praedam, quibus licet jam esse fortunatissimis? Caes. B. G. 6, 35, 8.
    2. 2. Fortūnātae Insŭlae, Gr. τῶν Μακάρων νιῆσοι, the fabulous isles of the Western Ocean, the abodes of the blessed; acc. to some, the Canary Isles, Plin. 4, 22, 36, § 119; 6, 32, 37, § 202; also called Fortunatorum insulae, Plaut. Trin. 2, 4, 148; and transf.: amoena virecta fortunatorum nemorum, Verg. A. 6, 639.
      Adv.: fortūnāte, fortunately, prosperously: nunc bene vivo et fortunate atque ut volo, Plaut. Mil. 3, 1, 112: facile et fortunate evenit, id. Ep. 2, 2, 61: feliciter, absolute, fortunate vivere, Cic. Fin. 3, 7, 26: scite aut fortunate gestum, Liv. 10, 18, 5.