Lewis & Short

Parsing inflected forms may not always work as expected. If the following does not give the correct word, try Latin Words or Perseus.

rĕ-mŏror, ātus, 1, v. dep. n. and a.

  1. I. Neutr., to stay, tarry, linger, loiter, delay (so rarely): nam quid illaec nunc tam diu intus remorantur remeligines? Plaut. Cas. 4, 3, 7: ibi corpora, Lucr. 2, 75: res nulla foris, id. 2, 158: in concilio, id. 2, 564; cf.: in Italiā, Liv. 27, 12, 3: sed postquam remorata suos cognovit amores, Ov. M. 4, 137: perge, ne remorare. Non diu remoratus es: Jam venis, Cat. 61, 200 sq.: Etesiae contra fluvium flantes remorantur, Lucr. 6, 717.
  2. II. Act., to hold back, stay, detain, obstruct, hinder, delay, defer (syn. retardare; freq. and class.): aliquem, Plaut. Mil. 3, 3, 46: haec edepol remorata med est, id. Ep. 5, 1, 23; id. Rud. 4, 6, 4 et saep.: di illum perdant, qui me hodie remoratus est, Ter. Eun. 2, 3, 11: eae res, quae ceteros remorari solent, non retardarunt, Cic. Imp. Pomp. 14, 40: nox atque praeda castrorum hostes quominus victoriā uterentur remorata sunt, Sall. J. 38, 8; Prop. 1, 6, 5: quamvis te longae remorentur fata senectae, i. e. should preserve you to a good old age, id. 1, 19, 17: num unum diem postea L. Saturninum tribunum plebis et C. Servilium praetorem mors ac poena remorata est? i. e. was it put off, deferred? Cic. Cat. 1, 2, 4; cf. Auct. Her. 4, 36, 48: cur non remoratur ituros, Ov. M. 13, 220.
    Absol.: ab negotiis numquam voluptas remorata, Sall. J. 95, 3.
    With inanimate and abstract objects: alicujus commodum, Ter. And. 4, 3, 24: scio te me iis epistulis potius et meas spes solitum esse remorari, Cic. Att. 3, 14, 1: alicujus iter, Sall. J. 50, 1; so, iter, Ov. M. 11, 233.
    Absol.: fugiunt, freno non remorante, dies, Ov. F. 6, 772.
    Note: rĕmŏrātus, a, um, in a pass. signif.: remorandust gradus, Plaut. Pers. 1, 2, 28: pomi jactu remorata (Atalanta), Ov. M. 10, 671.