Ōrātiō in Catilīnam Prīma

Cicero’s first speech against Catiline is quite possibly the most widely studied Latin text within elementary Latin education throughout the world. This is evident from the very large number of recordings that various people have published on the internet:

I have, however, been unable to find a recording of the whole speech, something I have remedied here.

I. Quō usque tandem abūtēre, Catilīna, patientiā nostrā? quam diū etiam furor iste tuus nōs ēlūdet? quem ad fīnem sēsē effrēnāta jactābit audācia? Nihilne tē nocturnum praesidium Palātī, nihil urbis vigiliae, nihil timor populī, nihil concursus bonōrum omnium, nihil hic mūnītissimus habendī senātūs locus, nihil hōrum ōra vultūsque mōvērunt? Patēre tua cōnsilia nōn sentīs, cōnstrictam jam hōrum omnium scientiā tenērī conjūrātiōnem tuam nōn vidēs? Quid proximā, quid superiōre nocte ēgerīs, ubi fuerīs, quōs convocāverīs, quid cōnsiliī cēperīs, quem nostrum ignōrāre arbitrāris? Ō tempora, ō mōrēs! Senātus haec intellegit, cōnsul videt; hic tamen vīvit. Vīvit? immō vērō etiam in senātum venit, fit pūblicī cōnsiliī particeps, notat et dēsignat oculīs ad caedem ūnum quemque nostrum. Nōs autem fortēs virī satis facere reī pūblicae vidēmur, sī istīus furōrem ac tēla vītēmus. Ad mortem tē, Catilīna, dūcī jussū cōnsulis jam prīdem oportēbat, in tē cōnferrī pestem, quam tū in nōs māchināris. An vērō vir amplissumus, P. Scīpiō, pontifex maximus, Ti. Gracchum mediocriter labefactantem statum reī pūblicae prīvātus interfēcit; Catilīnam orbem terrae caede atque incendiīs vāstāre cupientem nōs cōnsulēs perferēmus? Nam illa nimis antīqua praetereō, quod C. Servīlius Ahāla Sp. Maelium novīs rēbus studentem manū suā occīdit. Fuit, fuit ista quondam in hāc rē pūblicā virtūs, ut virī fortēs ācriōribus suppliciīs cīvem perniciōsum quam acerbissimum hostem coercērent. Habēmus senātūs cōnsultum in tē, Catilīna, vehemēns et grave, nōn deest reī pūblicae cōnsilium neque auctōritās huius ōrdinis; nōs, nōs, dīcō apertē, cōnsulēs dēsumus.

II. Dēcrēvit quondam senātus, ut L. Opīmius cōnsul vidēret, nē quid rēs pūblica dētrīmentī caperet; nox nūlla intercessit; interfectus est propter quāsdam sēditiōnum suspīciōnēs C. Gracchus, clārissimō patre, avō, majōribus, occīsus est cum līberīs M. Fulvius cōnsulāris. Similī senātūs cōnsultō C. Mariō et L. Valeriō cōnsulibus est permissa rēs pūblica; num ūnum diem posteā L. Sāturnīnum tribūnum pl. et C. Servīlium praetōrem mors ac reī pūblicae poena remorāta est? At nōs vīcēsimum jam diem patimur hebēscere aciem hōrum auctōritātis. Habēmus enim hujusce modī senātūs cōnsultum, vērum inclūsum in tabulīs tamquam in vāgīnā reconditum, quō ex senātūs cōnsultō cōnfestim tē interfectum esse, Catilīna, convēnit. Vīvis, et vīvis nōn ad dēpōnendam, sed ad cōnfīrmandam audāciam. Cupiō, patrēs cōnscrīptī, mē esse clēmentem, cupiō in tantīs reī pūblicae perīculīs mē nōn dissolūtum vidērī, sed jam mē ipse inertiae nēquitiaeque condemnō. Castra sunt in Italiā contrā populum Rōmānum in Etrūriae faucibus conlocāta, crēscit in diēs singulōs hostium numerus; eōrum autem castrōrum imperātōrem ducemque hostium intrā moenia atque adeō in senātū vidēmus intestīnam aliquam cotīdiē perniciem reī pūblicae mōlientem. Sī tē jam, Catilīna, comprehendī, sī interficī jusserō, crēdō, erit verendum mihi, nē nōn potius hoc omnēs bonī sērius ā mē quam quisquam crūdēlius factum esse dīcat. Vērum ego hoc, quod jam prīdem factum esse oportuit, certā dē causā nōndum addūcor ut faciam. Tum dēnique interficiēre, cum jam nēmō tam improbus, tam perditus, tam tuī similis invenīrī poterit, quī id nōn jūre factum esse fateātur. Quamdiū quisquam erit, quī tē dēfendere audeat, vīvēs, et vīvēs ita, ut vīvis, multīs meīs et fīrmīs praesidiīs obsessus, nē commovēre tē contrā rem pūblicam possīs. Multōrum tē etiam oculī et aurēs nōn sentientem, sīcut adhūc fēcērunt, speculābuntur atque cūstōdient.

III. Etenim quid est, Catilīna, quod jam amplius exspectēs, sī neque nox tenebrīs obscūrāre coeptūs nefāriōs nec prīvāta domus parietibus continēre vōcēs conjūrātiōnis tuae potest, sī inlūstrantur, sī ērumpunt omnia? Mūtā jam istam mentem, mihi crēde, oblīvīscere caedis atque incendiōrum. Tenēris undique; lūce sunt clāriōra nōbīs tua cōnsilia omnia; quae jam mēcum licet recognōscās. Meministīne mē ante diem xii Kalendās Novembrīs dīcere in senātū fore in armīs certō diē, quī diēs futūrus esset ante diem vi Kal. Novembrīs, C. Mānlium, audāciae satellitem atque administrum tuae? Num mē fefellit, Catilīna, nōn modo rēs tanta, tam atrōx tamque incrēdibilis, vērum, id quod multō magis est admīrandum, diēs? Dīxī ego īdem in senātū caedem tē optumātium contulisse in ante diem v Kalendās Novembrīs, tum cum multī prīncipēs cīvitātis Rōmā nōn tam suī cōnservandī quam tuōrum cōnsiliōrum reprimendōrum causā profūgērunt. Num īnfitiārī potes tē illō ipsō diē meīs praesidiīs, meā dīligentiā circumclūsum commovēre tē contrā rem pūblicam nōn potuisse, cum tū discessū cēterōrum nostrā tamen, quī remānsissēmus, caede tē contentum esse dīcēbās? Quid? cum tē Praeneste Kalendīs ipsīs Novembribus occupātūrum nocturnō impetū esse cōnfīderēs, sēnsistīne illam colōniam meō jussū meīs praesidiīs, cūstōdiīs, vigiliīs esse mūnītam? Nihil agis, nihil mōlīris, nihil cōgitās, quod nōn ego nōn modo audiam, sed etiam videam plānēque sentiam.

IV. Recognōsce tandem mēcum noctem illam superiōrem; jam intellegēs multō mē vigilāre ācrius ad salūtem quam tē ad perniciem reī pūblicae. Dīcō tē priōre nocte vēnisse inter falcāriōs (nōn agam obscūrē) in M. Laecae domum; convēnisse eōdem complūrēs ejusdem āmentiae scelerisque sociōs. Num negāre audēs? quid tacēs? Convincam, sī negās. Videō enim esse hīc in senātū quōsdam, quī tēcum ūnā fuērunt. Ō dī immortālēs! ubinam gentium sumus? in quā urbe vīvimus? quam rem pūblicam habēmus? Hīc, hīc sunt in nostrō numerō, patrēs cōnscrīptī, in hōc orbis terrae sānctissimō gravissimōque cōnsiliō, quī dē nostrō omnium interitū, quī dē huius urbis atque adeō dē orbis terrārum exitiō cōgitent! Hōs ego videō cōnsul et dē rē pūblicā sententiam rogō et, quōs ferrō trucīdārī oportēbat, eōs nōndum vōce vulnerō! Fuistī igitur apud Laecam illā nocte, Catilīna, distribuistī partīs Italiae, statuistī, quō quemque proficīscī placēret, dēlēgistī, quōs Rōmae relinquerēs, quōs tēcum ēdūcerēs, discrīpsistī urbis partīs ad incendia, cōnfīrmāstī tē ipsum jam esse exitūrum, dīxistī paulum tibi esse etiam nunc morae, quod ego vīverem. Repertī sunt duo equitēs Rōmānī, quī tē istā cūrā līberārent et sēsē illā ipsā nocte paulō ante lūcem mē in meō lectulō interfectūrōs pollicērentur. Haec ego omnia vixdum etiam coetū vestrō dīmissō comperī; domum meam majōribus praesidiīs mūnīvī atque fīrmāvī, exclūsī eōs, quōs tū ad mē salūtātum māne mīserās, cum illī ipsī vēnissent, quōs ego jam multīs ac summīs virīs ad mē id temporis ventūrōs esse praedīxeram.

V. Quae cum ita sint, Catilīna, perge, quō coepistī, ēgredere aliquandō ex urbe; patent portae; proficīscere. Nimium diū tē imperātōrem tua illa Mānliāna castra dēsīderant. Ēdūc tēcum etiam omnīs tuōs, sī minus, quam plūrimōs; pūrgā urbem. Magnō mē metū līberābis, dum modo inter mē atque tē mūrus intersit. Nōbīscum versārī jam diūtius nōn potes; nōn feram, nōn patiar, nōn sinam. Magna dīs immortālibus habenda est atque huic ipsī Jovī Statōrī, antīquissimō cūstōdī hujus urbis, grātia, quod hanc tam taetram, tam horribilem, tamque īnfēstam reī pūblicae pestem totiēns jam effūgimus. Nōn est saepius in ūnō homine summa salūs perīclitanda reī pūblicae. Quamdiū mihi cōnsulī dēsignātō, Catilīna, īnsidiātus es, nōn pūblicō mē praesidiō, sed prīvātā dīligentiā dēfendī. Cum proximīs comitiīs cōnsulāribus mē cōnsulem in campō et competītōrēs tuōs interficere voluistī, compressī cōnātūs tuōs nefāriōs amīcōrum praesidiō et cōpiīs nūllō tumultū pūblicē concitātō; dēnique, quotiēnscumque mē petīstī, per mē tibi obstitī, quamquam vidēbam perniciem meam cum magnā calamitāte reī pūblicae esse conjūnctam. Nunc jam apertē rem pūblicam ūniversam petis, templa deōrum immortālium, tēcta urbis, vītam omnium cīvium, Italiam tōtam ad exitium et vāstitātem vocās. Quārē, quoniam id, quod est prīmum, et quod hujus imperiī disciplīnaeque majōrum proprium est, facere nōndum audeō, faciam id, quod est ad sevēritātem lēnius et ad commūnem salūtem ūtilius. Nam sī tē interficī jusserō, residēbit in rē pūblicā reliqua conjūrātōrum manus; sīn tū, quod tē jam dūdum hortor, exieris, exhauriētur ex urbe tuōrum comitum magna et perniciōsa sentīna reī pūblicae. Quid est, Catilīna? num dubitās id mē imperante facere, quod jam tuā sponte faciēbās? Exīre ex urbe jubet cōnsul hostem. Interrogās mē, num in exilium; nōn jubeō, sed, sī mē cōnsulis, suādeō.

VI. Quid est enim Catilīna, quod tē jam in hāc urbe dēlectāre possit? in quā nēmō est extrā istam conjūrātiōnem perditōrum hominum, quī tē nōn metuat, nēmō, quī nōn ōderit. Quae nota domesticae turpitūdinis nōn inūsta vītae tuae est? quod prīvātārum rērum dēdecus nōn haeret in fāmā? quae lubīdō ab oculīs, quod facinus ā manibus umquam tuīs, quod flāgitium ā tōtō corpore āfuit? cui tū adulēscentulō, quem corruptēlārum inlecebrīs inrētīssēs, nōn aut ad audāciam ferrum aut ad lubīdinem facem praetulistī? Quid vērō? nūper cum morte superiōris uxōris novīs nūptiīs domum vacuēfēcissēs, nōnne etiam aliō incrēdibilī scelere hoc scelus cumulāstī? quod ego praetermittō et facile patior silērī, nē in hāc cīvitāte tantī facinoris immānitās aut extitisse aut nōn vindicāta esse videātur. Praetermittō ruīnās fortūnārum tuārum, quās omnīs impendēre tibi proxumīs Īdibus sentiēs; ad illa veniō, quae nōn ad prīvātam ignōminiam vitiōrum tuōrum, nōn ad domesticam tuam difficultātem ac turpitūdinem, sed ad summam rem pūblicam atque ad omnium nostrum vītam salūtemque pertinent. Potestne tibi haec lūx, Catilīna, aut hujus caelī spīritus esse jūcundus, cum sciās esse hōrum nēminem, quī nesciat tē prīdiē Kalendās Jānuāriās Lepidō et Tullō cōnsulibus stetisse in comitiō cum tēlō, manum cōnsulum et prīncipum cīvitātis interficiendōrum causā parāvisse, scelerī ac furōrī tuō nōn mentem aliquam aut timōrem tuum, sed fortūnam populī Rōmānī obstitisse? Ac jam illa omittō (neque enim sunt aut obscūra aut nōn multa commissa posteā); quotiēns tū mē dēsignātum, quotiēns cōnsulem interficere cōnātus es! quot ego tuās petītiōnēs ita conjectās, ut vītārī posse nōn vidērentur, parvā quādam dēclīnātiōne et, ut ajunt, corpore effūgī! Nihil adsequeris neque tamen cōnārī ac velle dēsistis. Quotiēns tibi jam extorta est ista sīca dē manibus, quotiēns excidit cāsū aliquō et ēlāpsa est! quae quidem quibus abs tē initiāta sacrīs ac dēvōta sit, nesciō, quod eam necesse putās esse in cōnsulis corpore dēfīgere.

VII. Nunc vērō quae tua est ista vīta? Sīc enim jam tēcum loquar, nōn ut odiō permōtus esse videar, quō dēbeō, sed ut misericordiā, quae tibi nūlla dēbētur. Vēnistī paulō ante in senātum. Quis tē ex hāc tantā frequentiā, totque tuīs amīcīs ac necessāriīs salūtāvit? Sī hoc post hominum memoriam contigit nēminī, vōcis exspectās contumēliam, cum sīs gravissimō jūdiciō taciturnitātis oppressus? Quid, quod adventū tuō ista subsellia vacuēfacta sunt, quod omnēs cōnsulārēs, quī tibi persaepe ad caedem cōnstitūtī fuērunt, simul atque adsēdistī, partem istam subselliōrum nūdam atque inānem relīquērunt, quō tandem animō tibi ferundum putās? Servī mehercule meī sī mē istō pactō metuerent, ut tē metuunt omnēs cīvēs tuī, domum meam relinquendam putārem; tū tibi urbem nōn arbitrāris? et, sī mē meīs cīvibus injūriā suspectum tam graviter atque offēnsum vidērem, carēre mē aspectū cīvium quam īnfēstīs omnium oculīs cōnspicī māllem; tū cum cōnscientiā scelerum tuōrum agnōscās odium omnium jūstum et jam diū tibi dēbitum, dubitās, quōrum mentēs sēnsūsque vulnerās, eōrum aspectum praesentiamque vītāre? Sī tē parentēs timērent atque ōdissent tuī neque eōs ūllā ratiōne plācāre possēs, ut opīnor, ab eōrum oculīs aliquō concēderēs. Nunc tē patria, quae commūnis est parēns omnium nostrum, ōdit ac metuit et jam diū nihil tē jūdicat nisi dē parricīdiō suō cōgitāre; hujus tū neque auctōritātem verēbere nec jūdicium sequēre nec vim pertimēscēs? Quae tēcum, Catilīna, sīc agit et quōdam modō tacita loquitur: ‘Nūllum jam aliquot annīs facinus exstitit nisi per tē, nūllum flāgitium sine tē; tibi ūnī multōrum cīvium necēs, tibi vexātiō dīreptiōque sociōrum impūnīta fuit ac lībera; tū nōn sōlum ad neglegendās lēgēs et quaestiōnēs, vērum etiam ad ēvertendās perfringendāsque valuistī. Superiōra illa, quamquam ferenda nōn fuērunt, tamen, ut potuī, tulī; nunc vērō mē tōtam esse in metū propter ūnum tē, quicquid increpuerit, Catilīnam timērī, nūllum vidērī contrā mē cōnsilium inīrī posse, quod ā tuō scelere abhorreat, nōn est ferendum. Quam ob rem discēde atque hunc mihi timōrem ēripe; sī est vērus, nē opprimar, sīn falsus, ut tandem aliquandō timēre dēsinam.’

VIII. Haec sī tēcum, ita ut dīxī, patria loquātur, nōnne impetrāre dēbeat, etiamsī vim adhibēre nōn possit? Quid, quod tū tē ipse in cūstōdiam dedistī, quod vītandae suspīciōnis causā ad M’. Lepidum tē habitāre velle dīxistī? Ā quō nōn receptus etiam ad mē venīre ausus es atque, ut domī meae tē adservārem, rogāstī. Cum ā mē quoque id respōnsum tulissēs, mē nūllō modō posse īsdem parietibus tūtō esse tēcum, quī magnō in perīculō essem, quod īsdem moenibus continērēmur, ad Q. Metellum praetōrem vēnistī. Ā quō repudiātus ad sodālem tuum, virum optumum, M. Metellum, dēmigrāstī; quem tū vidēlicet et ad cūstōdiendum dīligentissimum et ad suspicandum sagācissimum et ad vindicandum fortissimum fore putāstī. Sed quam longē vidētur ā carcere atque ā vinculīs abesse dēbēre, quī sē ipse jam dignum cūstōdiā jūdicārit! Quae cum ita sint, Catilīna, dubitās, sī ēmorī aequō animō nōn potes, abīre in aliquās terrās et vītam istam multīs suppliciīs jūstīs dēbitīsque ēreptam fugae sōlitūdinīque mandāre?

‘Refer,’ inquis, ‘ad senātum’; id enim postulās et, sī hic ōrdō placēre dēcrēverit tē īre in exsilium, obtemperātūrum tē esse dīcis. Nōn referam, id quod abhorret ā meīs mōribus, et tamen faciam, ut intellegās, quid hī dē tē sentiant. Ēgredere ex urbe, Catilīna, līberā rem pūblicam metū, in exsilium, sī hanc vōcem exspectās, proficīscere. Quid est, Catilīna? ecquid attendis, ecquid animadvertis hōrum silentium? Patiuntur, tacent. Quid exspectās auctōritātem loquentium, quōrum voluntātem tacitōrum perspicis? At sī hoc idem huic adulēscentī optimō, P. Sēstiō, sī fortissimō virō, M. Mārcellō, dīxissem, jam mihi cōnsulī hōc ipsō in templō jūre optimō senātus vim et manūs intulisset. Dē tē autem, Catilīna, cum quiēscunt, probant, cum patiuntur, dēcernunt, cum tacent, clāmant; neque hī sōlum, quōrum tibi auctōritās est vidēlicet cāra, vīta vīlissima, sed etiam illī equitēs Rōmānī, honestissimī atque optimī virī, cēterīque fortissimī cīvēs, quī circumstant senātum, quōrum tū et frequentiam vidēre et studia perspicere et vōcēs paulō ante exaudīre potuistī. Quōrum ego vix abs tē jam diū manūs ac tēla contineō, eōsdem facile addūcam, ut tē haec, quae vāstāre jam prīdem studēs, relinquentem usque ad portās prōsequantur.

IX. Quamquam quid loquor? tē ut ūlla rēs frangat, tū ut umquam tē corrigās, tū ut ūllam fugam meditēre, tū ut ūllum exsilium cōgitēs? Utinam tibi istam mentem dī immortālēs duint! tametsī videō, sī meā vōce perterritus īre in exsilium animum indūxeris, quanta tempestās invidiae nōbīs, sī minus in praesēns tempus recentī memoriā scelerum tuōrum, at in posteritātem impendeat. Sed est tantī, dum modo ista sit prīvāta calamitās et ā reī pūblicae perīculīs sējungātur. Sed tū ut vitiīs tuīs commoveāre, ut lēgum poenās pertimēscās, ut temporibus reī pūblicae cēdās, nōn est postulandum. Neque enim is es, Catilīna, ut tē aut pudor umquam ā turpitūdine aut metus ā perīculō aut ratiō ā furōre revocārit. Quam ob rem, ut saepe jam dīxī, proficīscere ac, sī mihi inimīcō, ut praedicās, tuō cōnflāre vīs invidiam, rēctā perge in exsilium; vix feram sermōnēs hominum, sī id fēceris, vix mōlem istīus invidiae, sī in exsilium jussū cōnsulis ieris, sustinēbō. Sīn autem servīre meae laudī et glōriae māvīs, ēgredere cum importūnā scelerātōrum manū, cōnfer tē ad Mānlium, concitā perditōs cīvēs, sēcerne tē ā bonīs, īnfer patriae bellum, exsultā impiō latrōciniō, ut ā mē nōn ējectus ad aliēnōs, sed invītātus ad tuōs īsse videāris. Quamquam quid ego tē invītem, ā quō jam sciam esse praemissōs, quī tibi ad Forum Aurēlium praestōlārentur armātī, cui jam sciam pactam et cōnstitūtam cum Mānliō diem, ā quō etiam aquilam illam argenteam, quam tibi ac tuīs omnibus cōnfīdō perniciōsam ac fūnestam futūram, cui domī tuae sacrārium cōnstitūtum fuit, sciam esse praemissam? Tū ut illā carēre diūtius possīs, quam venerārī ad caedem proficīscēns solēbās, ā cujus altāribus saepe istam impiam dexteram ad necem cīvium trānstulistī?

X. Ībis tandem aliquandō, quō tē jam prīdem ista tua cupiditās effrēnāta ac furiōsa rapiēbat; neque enim tibi haec rēs adfert dolōrem, sed quandam incrēdibilem voluptātem. Ad hanc tē āmentiam nātūra peperit, voluntās exercuit, fortūna servāvit. Numquam tū nōn modo ōtium, sed nē bellum quidem nisi nefārium concupīstī. Nactus es ex perditīs atque ab omnī nōn modo fortūnā, vērum etiam spē dērelictīs cōnflātam improbōrum manum. Hīc tū quā laetitiā perfruēre, quibus gaudiīs exsultābis, quantā in voluptāte bacchābere, cum in tantō numerō tuōrum neque audiēs virum bonum quemquam neque vidēbis! Ad hujus vītae studium meditātī illī sunt, quī feruntur, labōrēs tuī, jacēre humī nōn sōlum ad obsidendum stuprum, vērum etiam ad facinus obeundum, vigilāre nōn sōlum īnsidiantem somnō marītōrum, vērum etiam bonīs ōtiōsōrum. Habēs, ubi ostentēs tuam illam praeclāram patientiam famis, frīgoris, inopiae rērum omnium, quibus tē brevī tempore cōnfectum esse sentiēs. Tantum prōfēcī tum, cum tē ā cōnsulātū reppulī, ut exsul potius temptāre quam cōnsul vexāre rem pūblicam possēs, atque ut id, quod esset ā tē scelerātē susceptum, latrōcinium potius quam bellum nōminārētur.

XI. Nunc, ut ā mē, patrēs cōnscrīptī, quandam prope jūstam patriae querimōniam dētester ac dēprecer, percipite, quaesō, dīligenter, quae dīcam, et ea penitus animīs vestrīs mentibusque mandāte. Etenim, sī mēcum patria, quae mihi vītā meā multō est cārior, sī cūncta Italia, sī omnis rēs pūblica loquātur: ‘M. Tullī, quid agis? Tūne eum, quem esse hostem comperistī, quem ducem bellī futūrum vidēs, quem exspectārī imperātōrem in castrīs hostium sentīs, auctōrem sceleris, prīncipem conjūrātiōnis, ēvocātōrem servōrum et cīvium perditōrum, exīre patiēre, ut abs tē nōn ēmissus ex urbe, sed immissus in urbem esse videātur? Nōnne hunc in vincla dūcī, nōn ad mortem rapī, nōn summō suppliciō mactārī imperābis? Quid tandem tē impedit? mōsne majōrum? At persaepe etiam prīvātī in hāc rē pūblicā perniciōsōs cīvēs morte multārunt. An lēgēs, quae dē cīvium Rōmānōrum suppliciō rogātae sunt? At numquam in hāc urbe, quī ā rē pūblicā dēfēcērunt, cīvium jūra tenuērunt. An invidiam posteritātis timēs? Praeclāram vērō populō Rōmānō refers grātiam, quī tē, hominem per tē cognitum, nūllā commendātiōne majōrum, tam mātūrē ad summum imperium per omnīs honōrum gradūs extulit, sī propter invidiam aut alicujus perīculī metum salūtem cīvium tuōrum neglegis. Sed, sī quis est invidiae metus, nōn est vehementius sevēritātis ac fortitūdinis invidia quam inertiae ac nēquitiae pertimēscenda. An, cum bellō vāstābitur Italia, vexābuntur urbēs, tēcta ārdēbunt, tum tē nōn exīstumās invidiae incendiō cōnflagrātūrum?’

XII. Hīs ego sānctissimīs reī pūblicae vōcibus et eōrum hominum, quī hoc idem sentiunt, mentibus pauca respondēbō. Ego sī hoc optimum factū jūdicārem, patrēs cōnscrīptī, Catilīnam morte multārī, ūnīus ūsūram hōrae gladiātōrī istī ad vīvendum nōn dedissem. Etenim, sī summī virī et clārissimī cīvēs Sāturnīnī et Gracchōrum et Flaccī et superiōrum complūrium sanguine nōn modo sē nōn contāminārunt, sed etiam honestārunt, certē verendum mihi nōn erat, nē quid hōc parricīdā cīvium interfectō invidiae in posteritātem redundāret. Quodsī ea mihi maximē impendēret, tamen hōc animō fuī semper, ut invidiam virtūte partam glōriam, nōn invidiam putārem. Quamquam nōn nūllī sunt in hōc ōrdine, quī aut ea, quae imminent, nōn videant aut ea, quae vident, dissimulent; quī spem Catilīnae mollibus sententiīs aluērunt conjūrātiōnemque nāscentem nōn crēdendō corrōborāvērunt; quōrum auctōritāte multī nōn sōlum improbī, vērum etiam imperītī, sī in hunc animadvertissem, crūdēliter et rēgiē factum esse dīcerent. Nunc intellegō, sī iste, quō intendit, in Mānliāna castra pervēnerit, nēminem tam stultum fore, quī nōn videat conjūrātiōnem esse factam, nēminem tam improbum, quī nōn fateātur. Hōc autem ūnō interfectō intellegō hanc reī pūblicae pestem paulisper reprimī, nōn in perpetuum comprimī posse. Quodsī sē ējēcerit sēcumque suōs ēdūxerit et eōdem cēterōs undique collēctōs naufragōs adgregārit, extinguētur atque dēlēbitur nōn modo haec tam adulta reī pūblicae pestis, vērum etiam stirps ac sēmen malōrum omnium.

XIII. Etenim jam diū, patrēs cōnscrīptī, in hīs perīculīs conjūrātiōnis īnsidiīsque versāmur, sed nesciō quō pactō omnium scelerum ac veteris furōris et audāciae mātūritās in nostrī cōnsulātūs tempus ērūpit. Quodsī ex tantō latrōciniō iste ūnus tollētur, vidēbimur fortasse ad breve quoddam tempus cūrā et metū esse relevātī, perīculum autem residēbit et erit inclūsum penitus in vēnīs atque in vīsceribus reī pūblicae. Ut saepe hominēs aegrī morbō gravī cum aestū febrīque jactantur, sī aquam gelidam bibērunt, prīmō relevārī videntur, deinde multō gravius vehementiusque adflīctantur, sīc hic morbus, quī est in rē pūblicā, relevātus istīus poenā vehementius reliquīs vīvīs ingravēscet. Quārē sēcēdant improbī, sēcernant sē ā bonīs, ūnum in locum congregentur, mūrō dēnique, quod saepe jam dīxī, sēcernantur ā nōbīs; dēsinant īnsidiārī domī suae cōnsulī, circumstāre tribūnal praetōris urbānī, obsidēre cum gladiīs cūriam, malleolōs et facēs ad īnflammandam urbem comparāre; sit dēnique īnscrīptum in fronte ūnīus cujusque, quid dē rē pūblicā sentiat. Polliceor hoc vōbīs, patrēs cōnscrīptī, tantam in nōbīs cōnsulibus fore dīligentiam, tantam in vōbīs auctōritātem, tantam in equitibus Rōmānīs virtūtem, tantam in omnibus bonīs cōnsēnsiōnem, ut Catilīnae profectiōne omnia patefacta, inlūstrāta, oppressa, vindicāta esse videātis.

Hīsce ōminibus, Catilīna, cum summā reī pūblicae salūte, cum tuā peste ac perniciē cumque eōrum exitiō, quī sē tēcum omnī scelere parricīdiōque jūnxērunt, proficīscere ad impium bellum ac nefārium. Tū, Juppiter, quī īsdem quibus haec urbs auspiciīs ā Rōmulō es cōnstitūtus, quem Statōrem hujus urbis atque imperiī vērē nōmināmus, hunc et hujus sociōs ā tuīs cēterīsque templīs, ā tēctīs urbis ac moenibus, ā vītā fortūnīsque cīvium arcēbis et hominēs bonōrum inimīcōs, hostīs patriae, latrōnēs Italiae scelerum foedere inter sē ac nefāriā societāte conjūnctōs, aeternīs suppliciīs vīvōs mortuōsque mactābis.

Back to the index.